populus omnino concordasset, civitas capta non fuisset;"[274] "nuntios sollempnes misit - ut Annales Blandinienses testantur - ad omnes provintias Romane ecclesie subiectas, mandans et precipiens omnibus metropolitanis, ut quilibet in sua provintia celebraret concilium provinciale et tractarent in suis conciliis, qualiter Terra Sancta miserabiliter desolata posset recuperari et recuperata in posterum conservari, et quid eisdem videretur expedire, si unus fieret ordo de templariis et hospitalariis, quorum contraria voluntate Terra Sancta dicebatur et dicitur in manus inimicorum tradita et ut super hiis quilibet Metropolitanus procuratores ad curiam Romanam de sua provintia sufficienter instructos mitteret."[275] Et concilia haec reipsa servata fuisse, Annales Gotvicenses ita perhibent: "1292. Concilium particulare in Salczpurga et in aliis Archiepiscopatibus ubique Terrarum, super Terre sancte recuperatione celebratur."[276] Sic Concilium Remense celebratum fuit "apud Compendium in die s. Sebastiani Mart." seu 20. Jan.[277] Per Concilium autem Salisburgense memoratum "rescriptum fuit domino pape et consultum, ut predicti tres ordines counirentur ad unum ordinem, melioribus eorum observantiis in unum redactis, et quod ad succursum eiusdem terre sancte rex Romanorum cum principibus vocaretur."[278]
Ex his scopus et precipuum consultationis obiectum etiam Concilii Strigon. elucet. Quid tamen in negotio hoc, Strigonii eo magis noto, quod in defensione Civitatis Acconensis etiam Cruciferi Strigonienses partem coeperint, instrumentaque literalia ibidem perdiderint (Nr. 331.) conclusum fuerit, quidque Papae rescriptum, non constat. Caeterum Nicolao PP. IV. a. 1292. 4. Apr. defuncto, negotium hoc, ut praeallatus Eberhardus Archidiaconus ait, remansit infectum[279].
Memorari etiam meretur Scriptorum quorumdam opinio, quod nempe Lodomerius primus inter Archiepiscopos Strigon. fuerit primatiali dignitate exornatus. Sed scriptores hi in errorem hunc inducti sunt, bulla quadam Bonifacii PP. IX., quae, ut iam supra monuimus, erronee Bonifacio PP. VIII. adtribuitur[280].
Non reticendum porro, quod Lodomerius Nicolaum II. et Benedictum III. Electos, de quibus iam egimus, praedecessores suos non agnoverit; Philippum
[274] Pertz Script. XVII. 594.
[275] Ibidem Script. V. 33.
[276] Ibid. Script. IX. 658.
[277] Ibid. Script. V. 33.
[278] Ibid. Script. XVII. 594.
[279] Ibidem.
[280] Fejér Cod. dipl. VI. I. 350.