Philippum Archiepiscopum enim, qui Electos hos immediate antecesssit, proximum praedecessorem suum appellat. (Nr. 381.)
Lodomerius duo sigilla authentica habuit. Sigillum minus in fronte dissertationis huius exhibemus. Aliud autem sigillum eius, nempe maius, Conventus s. Martini de Sacro Monte Pannoniae anno 1353. sic discribit: - exhibuit nobis in specie quasdam duas literas venerande memorie domini Lodomerij Archiepiscopi Strigon., - - unam quidem authentico et cognoscibili sigillo eiusdem, licet corpore ymaginis episcopalis sedentis, in ipso expresse, tum ex vetustate, tum ex negligenti conseruacione fracto et colliso, - - habente tamen in sui circumferencia integraliter et cognoscibiliter hanc scripturam. S. Lodomerij Dei gracia Archiepiscopi Strigoniensis."[281]
Tandem Lodomerius noster in diplomatibus quibusdam Ludovicus, tum Ladislaus, erronee omnino appellatur[282].
[281] In Archivo Montis Pannoniae Capsa 55. O.
[282] Cod. dipl. patr. VI. 356. - Wenzel Cod. Arp. X. 159. - Fejér Cod. dipl. VI. I. 180. 210.