dirigitur ad viam, que venit de villa Thyrinna, et in eadem via peruenit ad quasdam sex metas, vbi inter plures terras distincciones faciunt, sicut fertur; de illis autem sex metis vadit iuxta terram Kvkynis, et venit ad aliam viam, que venit a kvkynis, vbi sunt quatuor mete; de illis autem quatuor metis tendit in eadem uia iuxta terram predicti Thome, et peruenit ad priorem metam, vbi est ipsa arbor pyrij, et sic terminatur. Ceterum ordinatum est inter ipsos, quod ab omnibus impetitoribus super terra, quam dominus archiepiscopus ipsi Andree contulit, eundem tenetur expedire; Ipse eciam A. e conuerso super terra, quam domino archiepiscopo collocauit, ab omnibus inquietatoribus tenebitur expedire proprijs laboribus et expensis. Vt igitur huius concambij, seu mutacionis series inter ipsos robur perpetue firmitatis optineat, presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine confirmatas. Datum anno domini M°. CC°. LXXX°.
A B C
Sigillum e rubro serico pendebat. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. Q. fasc. 1. Nro. 12. - Edidit Fejér Cod. dipl. 1. c. V. III. pag. 68.
107.
1280. - "Lodomerius, Divina et Apostolica gracia in Archiepiscopatum s. Strigon. Ecclesiae translatus, locique eiusdem Comes perpetuus, Iudex. delegatus a Venerabili Patre, Domino Philippo, Firmano Episcopo, Apostolicae sedis in Hungaria Legato," Agneti Abbatissae et Monialibus de valle Vesprimiensi decimas populorum suorum contra Petrum Episcopum Vesprim. adiudicat. - Datum et actum Strigonii.
Fejér Cod. dipl. V. III. 514. Literae hae, ob titulum Lodomerii probabilius anno praecedenti exaratae fuerunt.
108.
1280. - Lodomerius Archiepiscopus Strigon. literis suis in castro Strigon. editis, in causa Rectorum Ecclesiarum Comitatus Simigiensis contra Capitulum Vesprimiense ordinavit "quod ipsi plebani integras quartas decimarum deberent percipere et habere."
E literis Mathiae Corvini a. 1482. Wenzel Cod. Arpad. IV. 227.