109.
1280. - Lodomerius Archiepiscopus Strigon. cum provinciam Scepus intrasset et in villa Lethun vocata civitati s. Ladislai Regis (hodie Quintoforum seu Csütörtökhely) vicinata, descensum haberet, Nobilibus de Levk, seu Levkócz, cum "per virum discretum, fidelem nostrum, magistrum Haab, Praepositum Strigon. quantitatem remotionis ecclesiae memoratae" seu s. Ladislai resciviset, ecclesiam aedificandi facultatem concedit. Datum in Scepus.
Wagner Analecta Scepus. I. 111.; Bárdosy Suppl. ad Anal. Scepus. 154.; Fejér Cod. dipl. V. III. 71. - De hoc Magistro Haab confusa omnia sunt. Wagner (Analecta Scepusii I. 111.) haec de illo adnotat: "Haab de genere Regis Aba, frater Omodaei Palatini, promotus deinde ad infulam Vaciensem." Idem asserit Bárdosy 1. c. Porro Pray (Hierarchia I. 344.) et Koller (Episc. Quinqu. II. 245.) de Haab Episcopo Vaciensi adnotant: "scribitur etiam Abba, frater Omodaei Palatini." Haab Episcopus Vaciensis memoratur a. 1279. apud Pray (1. c.) ex autographo ut Ibidem dicitur, Eodomerii Archiepiscopi Strigon. Sed Pray hic in anno certe aberravit, pro 1297. legendo 1279. Occurrit porro idem Haab Vaciensis Episcopus a. 1290. (Fejér Cod. dipl. VI. I. 46.) tum interiecto ab a. 1291. usque 1293. Ladislao Episcopo (ibidem pag. 89. et 269.) denuo recurrit a. 1297-1309. (ibidem VI. II. 86. VIII. I. 343.) Porro a. 1291-1293. ut ad annos hos videbimus, occurrit etiam Haab Praepositus Poson., quem Catalogus Praepositorum Poson. pariter ad Episcopatum Vaciensem promotum asserit. (Praepositura Poson. pag. 32.) Demum a. 1280. et 1284. memoratur Haab Praepositus Agriensis (Fejér Cod. dipl. V. III. 62.; Cod. dipl. patr. VI. 309.), ergo eodem plane anno, quo in diplomate hoc nostro Haab Praepositus scribitur Strigoniensis. Auget adhuc confusionem Memoria Basilicae Strigon., quae pag. 121. Haabum hunc cum Luca, quem Praepositum Strigon. a. 1280. fuisse vidimus, ita coniungit: "Lucas Haab, de genere Aba Regis, Praepositus Maior (Strigon. 1280-1282.) subin Praepositus Scepusiensis, ubi dotem pro sex Canonicis posuit; tandem Episcopus Vaciensis." Quomodo ergo haec enodabimus ? Nullo quidem negotio. Unus hic certissime, idemque Haab intelligitur, de quo omnibus rite combinatis, haec asseri possunt: Non fuit frater Omodaei Palatini, nam Pater huius Omodaei, Comes nempe David de genere Aba, a. 1280. filios suos sic enumerat: Comes Petrus Judex Curiae, Fyntha Palatinus, Comes Simigiensis, Supruniensis, ac Judex Cumanorum et Omodeus Comes de Scybinio. (Fejér 1. c. V. III. 61.) Non ergo de genere Aba, sed de genere Chak descendit; nam Mathaeus Magister Tavarnicorum et Comes Posoniensis et de Barana, qui fuit de genere Chak et tardius magni nominis Palatinus, magistrum Haab cognatum suum charissimum appellat a. 1276. (Wenzel Cod. Arp. XII. 182.) Prima hic Haabi mentio occurrit et quia nuncius Timothei Episcopi Zagrabriensis vocatur et nomine huius et Capituli Zagrabiensis ad dictum Mathaeum Tavarnicorum Magistrum missus fuit, prona est coniectura, illum anno hoc Canonicum Zagrabiensem fuisse. Annis 1280. et 1284. ut vidimus, Praepositus fuit Agriensis et memoratur quidem in literis ipsius Capituli Agriensis. Hinc ergo clare apparet illum in literis Lodomerii Archiepiscopi praesentibus, oscitantia solum descriptoris Strigoniensem Praepositum nominari; sed una apparet, illum iam a. 1279. Episcopum Vaciensem nondum fuisse.