Praeposituram Agriensem ad a. 1291. retinuisse videtur, successorem ibidem nactus magistrum Stephanum (Schemat. Agrien. 1865. pag. 48.) Non ergo iam a. 1290. Episcopatum Vaciensem obtinere potuit, sicque diploma citatum, in quo Episcopus Vaciensis anno iam hoc scribitur, in Dato depravatum est et relegari debet ad a. 1294. prout in transsumpto anni 1536. habetur (Cod. dipl. patr. VI. 356. ubi tamen pro Haab erronee Haas scribitur.) Eodem adhuc anno 1291. ad finem vergente (3. Sept. enim adhuc Dominicus Praepositus occurrit) obtinuit Praeposituram Posoniensem, quam anno sequenti et forte etiam a. 1293. retinuit, successor enim eius, magister Seraphinus, anno tantum 1294. occurrit. Anno hoc 1294. iam Episcopum Vaciensem nominatum fuisse, Nrus 358. ostendit. Vitam ante a. 1313. posuit; 1. Aug. enim huius anni Clemens PP. V. demandat Thomae Archiepiscopo Strigon., ut Nicolaum Praepositum Dimisiensem, "tunc excommunicationis vinculo innodatum" per quosdam Canonicos Vacienses incompetenter electum, cui idem Archiepiscopus "administracionem eiusdem ecclesie Vaciensis, formidans ipsius ecclesie grave dispendium, gerendam per certi temporis spatium," commisit, "ab administratione spiritualium et temporalium ipsius ecclesie Vaciensis" suspendat. (Theiner Mon. Hung. I. 443.) - Juxta hanc igitur deductionem series Episcoporum Vaciensium in Schematismis huius Dioecesis rectificanda venit.
110.
1280. - Andreas Praepositus et Capitulum Strigon., nobiles iuvenes Nicolaum et Simonem, filios Simonis, nepotes Eliae de Theryan de Comitatu Neugradiensi, possessionem Fekete erdeu centum quinquaginta marcis argenti Andreae filio Nicolai de Scyud, genero ipsorum, vendidisse testantur.
Fejér Cod. dipl. V. III. 173.
111.
Ca. 1280. - Nicolaus, Electus antea Strigoniensis, vitam, variis fortunae casibus agitatam, ponit.
Vix sententia Papae Metropolitani dignitate exutus, ad novas statim Nicolaus convolavit iniurias. Sed turbarum per eum excitatarum decursum, quin et vitae eius exitum, fragmenta, quae e turbulento hoc aevo remanserant, accurate non edocent. Id tamen certum est, summam rerum perturbationem, summopere confuse et erronee, praecipue quoad Nicolaum hunc, a scriptoribus enarrari.
Carolus Péterffy haec scribit: "Mortuo anno 1272. Philippo Archiepiscopo Strigon., in annum sextum Metropolitana sedes Pontifice destituebatur; resecta hac cervice, membra Ecclesiastici Ordinis elanguere, collidi invicem,