res sancte supprimi, omnia in peius labi. Episcopi, quos turbo nondum involverat, Ladislaum (Regem) a Reipublicae studio alienum intuiti, unum aliquem, cuius nomen ad nos non pervenit, privatis suffragiis Strigoniensi mithrae admovent; quod exemplum priore facto Vesprimienses Canonici imitati, legitimum Episcopum Petrum, ignota de causa, sede deturbant et Nicolaum Transilvaniae (Róka addit: an. Cibiniensis, aut Albensis Ecclesiae[284] Praepositum Dioecesi suae praeficiunt." His subiungit Philippum Episcopum Firmanum, potestate Apostolici Legati instructum, a Nicolao PP. III. a. 1278. in Hungariam missum, de quo ad a. 1279. haec narrat: "Orsus est negotium a Clero. Rescissa proinde, cuius supra meminimus, electione Archiepiscopi Strigoniensis, Lodomerium, natalibus iuxta, ac omni virtutum genere praecellentem, e Varadiensi ad Metropolitanam sedem traduxit. Nicolaum vero Praepositum, perperam a Canonicis Episcopatui Vesprimiensi admotum, etsi summo conatu contra Petrum arreptam dignitatem tueretur, pari authoritate recedere et ad dicendam causam Romam abire coegit."[285]
His etiam Raynaldus consensit, dum Regem contra Legatum per duos hos Episcopos animatum fuisse ita asserit: "Episcopi duo, vitae improbae socii potius, quam censores, per Philippum dignitate exuti, in novum odium Regem impulerunt."[286]
Quae hucdum de Nicolao et Benedicto Electis Strigon. sat fuse iam disseruimus, abunde ostendunt, narrationem hanc nullatenus subsistere. Vidimus enim, post mortem Benedicti non ignotum aliquem et non per Episcopos, sed recte Petrum hunc Vesprimiensem Episcopum per Canonicos Strigon. postulatum fuisse. Vidimus porro Postulatum hunc una cum Nicolao Electo ab ipso Nicolao Papa reiectum esse, antequam, ut videbimus, Philippus munus legationis suscepisset. Sed nec Lodomerium Episcopum Varadiensem Legatus hic, verum Papa ipse ad sedem Strigon. promovit. Restat ergo solummodo illa narrationis pars disquirenda, num Nicolaus reipsa a Canonicis Vesprimiensibus contra legitimum Episcopum electus fuerit.
Nicolaus per sententiam Papae e sede Strigon. depulsus est 1. Jun. 1278. Sed an Archiepiscopatum vel ad hunc usque diem retinuerit, e monumentis non liquet; ultima enim eius, qua Electi Strigon. mentio 3. Januarii 1278. in citatis Ladislai Regis literis occurrit[287]. Tempus intermedium in aula Regis exegisse quidem videtur, sed an officium Cancellarii ultra 3. Jan. exercuerit
[284] Vitae Vesprim. Praesulum p. 153.
[285] Concilia Eccl. Hung. Viennae 1742. I. 91. et 95. Hunc sequitur Róka 1. c. et Nic. Schmitth Archi-Episcopi Strigon. I. 142. Vide etiam Katona Hist. Crit. VI. 775.
[286] Róka 1. c. 155.
[287] Vide Nrum. 62.