exercuerit, e documentis non fit patulum, quae generatim nullum ante mensem Octobris Cancellarium producunt, hoc mense autem axiomate hoc ornatur Jobus Episcopus Quinqueecclesiensis, non quidem in literis Regiis, sed Capituli sui[288]; die autem 14. Nov. iam Joannes Electus Colocensis, Praepositus Budensis seipsum "aule domini Regis Cancellarium" appellat[289] et idem Rex ipse testatur in duabus, nota diei destitutis literis[290]. Ergo Nicolaus noster munus Cancellarii ante 10. Oct. amisit. Joannes Electus Colocensis a 18. Julii huius anni qua Praepositus Budensis et Electus Praepositus Albensis Vice-Cancellarium agebat usque mensem Octobris, cuius 10. die adhuc ViceCancellarius, sed iam Electus Colocensis appellatur[291]; initio circiter mensis Novembris Cancellarius effectus, vacans sic Vice-Cancellarii officium imo et Praeposituram Albensem Nicolaus noster illico arripere novit; 12. enim die Novembris in literis Regiis iam Electus Albensis et Vice-Cancellarius scribitur[292], Praeposituram ergo Transilvaniensem, quam tamdiu tenuit, si non citius, certe mense Novembri dimisit. Primo ergo huius anni semestri, quando iam Romae se quoad Archiepiscopatum Strigon. causa casurum praevidebat, a Capitulo Vesprimiensi in locum Petri Episcopi, ad sedem Strigon., ut vidimus postulati, eligi potuit, sed assertio haec ideo vacillat, quia praetenditur Nicolaum per Philippum Legatum pulsum fuisse; anno enim hoc Philippus nondum in Hungariam advenit, anno autem sequenti Nicolaum munere ViceCaricellarii functum et Praeposituram Albensem tenuisse videbimus.
Anno tandem 1279. ultio tamdiu protelata, in persona Philippi Legati advenit. Legatus hic ad sedandas in Hungaria turbas a Nicolao PP. III. a. 1278. 22. Sept. amplissimis facultatibus instructus[293], iter suum per Dalmatiam arripuit, ibique distentus, anno hoc nondum in Hungariam advenit; illud solum constat, eum 28. Februarii 1279. iam Budae exstitisse[294].
Philippus Legatus Budae longiorem moram trahens, ante omnia causam Nicolai pertractare coepit. Sed prohdolor causae huius defluxum tantum fragmentarie noscimus e duabus Legati huius literis. In harum primis Ugrinus, filius Pous comitis, de genere Chak, procuratoribus Capituli Strigon. nempe Ladislao Praeposito Maiori et Reinaldo Praeposito s. Thomae cedit quoddam Palatium in civitate Strigon. situm, alias Palatium magnum et Palatium
[288] Cod. dipl. Comitum Zichy I. 40.
[289] Wenzel Cod. Arpad. XII. 236.
[290] Fejér Cod. dipl. V. II. 445.; Wenzel 1. c. IV. 100.
[291] Wenzel 1. c. IX. 208.; Fejér 1. c. V. II. 470. et Kubinyi Cod. dipl. Arpad. 103.
[292] Wenzel 1. c. IX. 202. et Kubinyi 1. c. 105.
[293] Theiner Mon. Hung. I. 327.; Fejér 1. c. V. II. 485. et Wenzel 1. c. IV. 110.
[294] Vide Nrum. 75.