Palatium "domine Zenie" vocitatum, "pro precio et solucione Ducentarum marcarum fini argenti, quas Ducentas marcas discretus uir, magister Nicolaus, filius quondam Ladizlai Bani, Clericus, dare et solvere debebat et tenebatur nominate Strigon. ecclesie Capitulo, secundum nostram diffinitiuam sentenciam, nulla appellacione suspensam, pro satisfaccione et interesse iniuriarum, factarum et illatarum per ipsum magistrum Nicolaum Canonicis et Capitulo ecclesie antedicte, estimatarum de communi concordia et uoluntate parcium ad quantitatem Quingentarum marcarum puri argenti,"[295] Damna haec in secundis Legati literis ad valorem sexcentarum marcarum ascendisse dicuntur[296]. Nicolaus de Guarcino Notarius publicus, qui super hac cessione eadem die instrumentum edidit, de damno hoc dicit "sicut in actis Curie Philippi Legati manu Ottoboni de Ferraria Notarij dicitur contineri." Nimiopere dolendum, acta haec et sententiam definitivam Legati, ad quam superius provocatur, hucdum latere, aut plane iam intercidisse; multa enim nobis panderent, quae dubia aut ignota sunt. Resciremus in specie, qualisnam necessitudo Ugrinum ad cedendum pro debitis Nicolai Capitulo palatium suum impulerit. Curiae huius sub nomine palatii "Zenie" mentio iam a. 1243. occurrit[297]; anno autem 1273. 17. Oct. Ladislaus Rex idem palatium a prefato Ugrino "pro quadraginta Tunellis vini et viginti marcis fini argenti, quibus idem magister Wgrinus Waltero Comiti Budensi teneri legitime convictus fuerat et propter infidelitatem et crimen lese maiestatis, quod idem commiserat," abstulit et eidem Comiti Waltero contulit, quem etiam Capitulum Strigon. 30. Oct. introduxit[298]. Infidelitatem eius Ladislaus Rex a. 1275. his enarrat: "Cum pridem magister Mois, Vgrinus et complices eorumdem, Patris nostri et nostrae dilectionis immemores, volentes magis notam infidelitatis incurrere, quam fidelitatem finaliter obseruare, contra nos et nostros in Frowen praesumtuose eleuato vexillo irruere voluissent"[299] Ugrinus, 27. Sept. anni 1273. adhuc Magister erat Agasonum Regalium[300]; 17. Octobris autem iam adimitur illi ob infidelitatem Palatium; sed anno insequenti denuo Agasonibus praefuit[301]; manifeste ergo circa finem anni infidelitatem commisit, sed paulo post etiam Regi reconciliatus fuit et probabilius etiam Palatium illico recepit. Debitam tamen Comiti Waltero summam non exsolvit, sed eadem palatium hoc obligavit, cuius summae exsolutionem Philippus Legatus in secundis suis literis ipsi Nicolao
[295] Vide Nrum. 77.
[296] Vide Nrum. 79.
[297] Vide Nrum. 441. Tomi I. pag. 354.
[298] Vide Nros. 7. et 8.
[299] Fejér Cod. dipl. V. II. 268. et 470.
[300] Wenzel Cod. Arpad. IV. 21.
[301] Ibidem IX. 107.