his verbis iniunxit: "Quod triginta marcas argenti, in quibus domus quondam Vgrini, que est in Strigonio et quam ipse Nicolaus Strigoniensi Capitulo dari facit, - - - cuidam creditori fuerat obligatus, infra quindecim dies, proxime uenturos, persolueret, ipsamque domum ab eodem creditore protinus liberaret."[302] Num Nicolaus satisfecerit, ignoramus. Caeterum Capitulum Strigon. palatium hoc a. 1300. per sententiam Comitis Stephani Vice Judicis Curiae nimis iniuriosam denuo perdidit[303].
Convictus porro Nicolaus fuerat sub onere iuramenti et poena excommunicationis ad satisfaciendum "super omnibus transgressionibus, dampnis, iniurijs et offensis, per eum uel alios de consilio uel mandato ipsius commissis et illatis in quascunque personas ecclesiasticas, seu ecclesias et bona ipsorum. Obligavit se porro ad diversa alia "que in iuramento prius, per ipsum nobis prestito - loquitur Legatus - et in publicam formam redacto, generaliter et specialiter continentur."[304] Instrumentum hoc pariter desideratur sicque praecipua recte vitae Nicolai momenta ignoramus.
Nicolaus tamen promissis non stetit, sed ut e literis Legati concludere licet, praetextu exceptionis et appellationis, se subtrahere nitebatur, confidens certe patrocinio Regis, quem male Legatum animatum, eiusque adventui semet opposuisse novit.[305]
Interea Legatus Budae residens, regem modis omnibus ad meliorem frugem reducere satagebat. Nicolaus ergo nutantem Regis animum apprime noscens, Legato praevie reconciliari, consultum esse duxit. Ideo 5. Maii in Castro Budensi coram Legato comparens, humiliter recognovit, se iuramentum non servasse, nec susceptis obligationibus satisfecisse, offerens nunc se paratum ad omnimodam satisfactionem. "Quem quidem Nicolaum - prosequitur Legatus - ut uidebatur humiliter parere volentem - - ad ecclesie mandata et nostra recepimus." Legatus tamen premissis eius non amplius credidisse videtur; nam prioribus condicionibus novam et domi nostrae prorsus inauditam adiecit, expresse nempe se Nicolaus obligare debuit "ad dimittendum (curiam?) Regis prefati et ipsius sigillum, omneque officium in dicta curia resignandum, quandocumque per nos uel alium de mandato nostro sibi hoc duxerimus iniungendum, et ad recedendum (de curia) dicti domini Regis, ac non reuertendum ad eam absque nostra speciali licencia uel mandato." Promittere porro debuit, "quod ipse nostram (Legati) curiam sequeretur et quod peregrinaretur ad Romanam curiam et alibi, uel quod in
[302] Vide Nrum. 79.
[303] Vide Nrum. 495.
[304] Vide Nrum. 79.
[305] Theiner Mon. Hung. I. 342.