patrimonio et hereditate sua moraretur, nec inde recederet absque nostra cencia speciali, quandocumque et quantumque nobis placeret.[306]
Memorari meretur, Nicolaum in primis Legati literis simpliciter Clericum, in alteris autem Vice-Cancellarium solummodo appellari. Apparet hinc, eum etiam Praepositura Albensi, cuius Electus in literis Regiis 30. Jan., 13. Mart. et post 28. Mart. exaratis scribitur[307], privatum fuisse, quod mense circiter Aprili factum fuerit; 5. Maii enim Legatus illum, ut vidimus, Vice-Cancellarium tantum appellat, similiter in literis Regis a 23. Junii incipiendo[308], solo hoc axiomate ornatur; 31. Maii autem in literis Capituli Albensis iam Antonius decretorum Doctor et Praepositus memoratur.[309]
Sic ergo omnibus dignitatibus ecclesiasticis hucusque usurpatis privatus, solo officio Vice-Cancellarii contentari debuit, imo huius etiam amittendi periculo, iuxta praeallata, ad nutum Legati omni momento expositus erat. Legatus tamen, ne animum Regis, quem in promissionibus servandis nimis difficilem invenit, penitus sibi alienaret, Nicolaum porro quoque moram in aula Regia trahere permisit. Agebatur nempe inter Regem et Legatum - ut Papa ipse 9. Dec. enarrat - super observatione fidei ac decretorum et consuetudinum progenitorum et conservacione libertatis ecclesiasticae, necnon expulsione hereticorum de Regno, quodve Rex christianos a Cumanorum obsequiis retraheret, et compelleret Cumanos ad habitandum in domibus solo fixis et ex eis baptisatos ad destructionem cogeret ydolorum; porro quod nullum infidelem vel excommunicatum in Officialem Regium vel familiarem admitteret, quodque tam in se, quam in illis de Regno suo, dimisso Paganorum abusu, resumeret christianorum habitum tam in vestibus, quam Capillis. Cumanos insuper restituere monasteria et ecclesias occupatas, ac apostatas ad ordines redire compelleret, cum ab eorum Praelatis fuerit requisitus. Rex super his omnibus coram ligno crucis solemniter in Altari primo et iterum "Regia fide data Ungarico more" iuravit. Cumanorum etiam nuntii Uzuz et Tolon certos receperunt et approbarunt articulos, uno excepto, videlicet de barbis radendis et crinibus breviandis. Super omnibus his conditionibus Rex 23. Jun. solemnes literas, manu Nicolai Vice-Cancellarii exaratas, edidit, que per Legatum Papae submissae, Romae hodiedum asservantur.[310] In his literis una promittit Rex, "ut premissa omnia et quecumque alia pro ampliatione fidei christiane et ecclesiastice libertatis, ac sublimacione Regalis solii et statu
[306] Vide Nrum. 79.
[307] Wenzel Cod. Arpad. XII. 252.; Fejér Cod. dipl. V. II. 492. et Wenzel 1. c. IV. 180.
[308] Fejér 1. c. V. II. 512.
[309] Cod. dipl. patr. III. 31.
[310] Theiner Mon. Hung. I. 339.; Fejér 1. c. V. II. 507.