pacifico Regni nostri idem Legatus in convocatione publica Regni nostri facienda vicesimo die post festum beati Johannis baptiste (seu 13. Jul.) duxerit ordinanda, acceptabimus, servabimus et attendi et servari ab omnibus nostre ditioni subiectis firmiter faciemus. Que omnia, videlicet tam articulos prenotatos, quam alia, que in prefata convocatione per ipsum dominum Legatum fuerint ordinata et sollempniter publicata, ad eternam rei memoriam in nostris scriptis publicis sub bulla nostra aurea seriatim redigi faciemus, ac sic redacta, et bullata Legato trademus et tradi faciemus prefato."
Sed Rex quod promisit et iuravit, servare renuit. Papa enim in citatis literis sic prosequitur: "Et dum expectaretur, quod in huiusmodi proposito salutari concresceres, predicta sic premissa pluries et iurata per te non fuerunt proh dolor, ut sperabatur, impleta." Quapropter Legatus Regem excommunicationi, Regnum autem interdicto subiecit, ad quod perculsus Rex, iterum omnia servare promisit: "Et postmodum - pergit Papa - pro eo, quod premissa, que promiseras et iuraveras, ut predicitur, adimplere distuleras, te graviter deliquisse, humili spiritu recognoscens, iterum cum obligatione simili per manum dextram, Regia fide data, Ungarico more similiter et denuo te excommunicatum et Regnum tuum propter hoc iuste interdicto fuisse suppositum recognoscens, tactis sacrosanctis evangeliis iurasti et renuntiando appellationibus, exemptionibus et impugnationibus quibuslibet, promisisti etiam implere per omnia supradicta."
Excommunicatio haec passim ad tempus dispulsae, ut mox videbimus, Synodi relegatur; sed iam nunc subsecutam fuisse, ordo narrationis literarum Papalium verosimile reddit. Sed fuerit hoc quandocumque; certum est Comitia supradicta reipsa convocata fuisse, non quidem ad 13. sed 15. Julii; ipse enim Rex in quibusdam huius anni literis ait: "coram omnibus Baronibus et nobilibus Regni nostri, qui ad congregacionem nostram conuenerant, quam anno Domini Mo. ducentesimo septuagesimo nono, vicesimo secundo die Sancti Johannis Baptiste cum nobilibus et Comanis, ac alijs omnibus incolis Regni nostri habebamus."[311] Comitia haec in vicino Budae pago Tétény celebrata fuisse, literae Nicolai Bani Sclavoniae sic docent: "Datum in Tetun in generali congregatione totius regni Vngarie, in festo s. Jacobi Apostoli anno gracie 1279."[312] Eodem die edit literas "circa Thetin" etiam Mathaeus Palatinus.[313] In his ergo Comitiis Philippi Legati "salubri suasione et sancta inductione concurrentibus, placuit Dominis Comanorum, scilicet Alpra et Vzur et ceteris dominis de Comanis, ac simpliciter omnibus Nobilibus de Comanis
[311] Wenzel Cod. Arpad. IV. 181.
[312] Fejér Cod. dipl. VII. V. 595. et Kubinyi Cod. dipl. Arpad. 114.
[313] Kubinyi 1. c. 114. et Wenzel 1. c. IX. 250.