Domini Legati praefati ibi occasione dicti Concilii congregatos, de castro ipso excluderent, nec aliquos in dictum castrum permitterent introire; quodque eis et familiae eorumdem victualia et venalia prohiberent."[317]
Praeterea Ladislaus Rex nec ea, quae toties iam promisit et iuramento firmavit, non sine nota sui nominis, ut Papa adiicit, observavit; imo se a Legato, durius forte iam agente, penitus retraxit. "Et demum - prosequuntur literae papales toties iam citatae - te improvide appellacionis refugio, immo potius diffugio commiseras, et pretextu appellacionis huiusmodi, quasi baculo harundineo incautus inherens, non solum Legato non parebas eidem; sed te ipsum, nec non et alios ab eius Prelatorum sibi adherentium obediencia non absque note macula, interdum comminationibus, inductionibus, interdum penarum inflictionibus retrahebas."[318] Quando Ladislaus et quonam se retraxerit, literae eius non docent; a conclusis enim memoratis Comitiis duae solum supersunt literae, loco et dato diei signatae. Ex his discimus Regem 18. Augusti in Insula Beatae Virginis penes Budam[319], 30. autem Novembris in Sumlo commoratum fuisse.[320] Ignoramus pariter, quinam Regem in recessu comitati fuerint; sed omni dubio caret, Nicolaum Vice-Cancellarium eidem adhaesisse, supersunt enim duae literae, manu Nicolai Vicecancellarii exaratae[321], quae cum octavo Regiminis anno signatae sint, tantum a mense Septembri, quo annus hic incipit, edi potuerunt. Sed supersunt adhuc tres aliae literae eodem 8. Regiminis anno signatae et ab eodem Nicolao exaratae; ast in his Nicolaus iam non simpliciter Vice-Cancellarius, sed denuo etiam Electus Ecclesiae Albensis appellatur[322]. Non vane ergo coniicimus, Nicolaum ab efferato Rege facili negotio obtinuisse, ut titulum Ecclesiae, paulo ante possessae, sibi denuo vindicare posset.
Sed iam fata sua Nicolaum urgebant. In literis Regiis nusquam amplius occurit; imo 29. Decembris Vice-Cancellarii Regii munus iam discretus vir magister Acho obibat[323], qui tres adhuc alias Regis literas hoc anno exaravit.[324] Itaque exeunte anno 1279. ex aula Regia Nicolaus disparet; quid ergo illi evenit?
[317] Raynaldus ad a. 1280. Nr. VIII.; Katona Hist. Crit. VI. 835.; Fejér Cod. dipl. V. III. 29.
[318] Raynaldus ad a. 1279. Nr. 35.; Katona 1. c. VI. 818.; Fejér 1. c. V. II. 572.; Theiner Mon. Hung. 341.
[319] Wenzel Cod. Arpad. IX. 244.
[320] Fejér 1. c. V. III. 58.
[321] Fejér 1. c. V. II. 563.; Wenzel 1. c. IX. 225. 239.
[322] Fejér 1. c. V. II. 543. 553. 554. et Wenzel 1. c. IX. 237.
[323] Cod. dipl. patr. VI. 250.
[324] Fejér 1. c. V. II. 558. 561.; Cod. dipl. patr. VI. 249.; Wenzel 1. c. IX 240. et Kubinyi 1. c. 111.