insinuaciones reprobat quidem, narrationem tamen ipsam pariter acceptat.[330] Contra Stephanus Katona eam impugnare conatur, quia "tragici huius facti nullum vel in patriis, vel in exteris scriptoribus aliis vestigium apparet." Sed Katona non recogitavit, quanta historica facta, stante hoc argumento, eliminanda forent! Porro ideo etiam in dubium vocat, quia Lodomerium iam a. 1278. Archiepiscopum fuisse erronee credidit. Deinde nec illa fidedigna esse asserit, quae de Ladislai Regis in aviam amore praemittuntur; "quis enim adeo coecus esse possit, qui credat, Ladislaum, 17 annos natum, in aviam amores suos ab uxore transtulisse." Sed quid si chronista hic aviam non sensu stricto, sed more tunc consueto sub voce avia vel, ut pariter in usu erat, abia, aviatica et abiatica, neptem, ex fratre matris Ladislai procreatam intelligat? Sic dicitur a. 1385.: "Quia ipse Georgius habet in eius potestate liberos 13, inter filios et filias, abiaticos et abiaticas, seu nepotes procreatos exfiliis."[331] Tandem obiicit, quod chronista Legati adventum iam ad a. 1278. narret; cum tamen nil aliud chronista hic asserat, quam Philippum a. 1278. a Papa ad partes Vngariae missum fuisse, quod quidem quam recte asserat, superius vidimus. Non ergo Katona hanc narrationem evertere valet. Caeterum Scriptores hi nec in nomine Electi conveniunt; sic Fessler et Bárdosy illum Benedictum, Engel[332] plane Philippum appellant. Facili tamen negotio advertemus, nullum hic alium praeter Nicolaum intelligi; licet enim Lodomerius iam 13. Jun., ergo longe ante tragoediam hanc, per Papam Archiepiscopus nominatus fuerit; imo etiam in literis Regiis et quidem per Nicolaum Vice-Cancellarium adhuc ante mensem Sept. exaratis, "ad regimen Strigon. Ecclesiae deputatus" dicatur[333]; sedem tamen Strigon. ob enatas inter Regem et Legatum simultates non ante a. 1280. conscenderit. Nil mirum ergo, si Nicolaus, lateri Regis continuo adhaerens, axiomate Electi in vulgus porro quoque distinctus fuerit.
Sed quis erat Praepositus ille Strigoniensis, in stratu suo gladio transfossus? In quibusdam huius anni literis Ladislaus Rex asserit: "Ladislaus prepositus Strigon., domini pape capellanus, dilectus et fidelis noster, in lecto egritudinis in nostra Curia constitutus."[334] Verba haec chronistae Salisburgensi nimiopere favere videntur; persuaderi tamen non possumus, Ladislaum hunc, eundem, quem quaerimus, Praepositum fuisse; anteacta enim eius optima quaeque de illo testantur. Jam a. 1262. Archidiaconus Hontensis, Canonicus Strigon. et familiaris clericus Belae Regis pacem inter eundem Regem et
[330] Gesch. der Ungern. Leipzig 1815. I. pag. 669. et 1041.
[331] Du Cange, Glossar. Aevi Medii I. 435.
[332] Gesch. d. Ungr. Reichs I. 416.
[333] Fejér Cod. dipl. V. II. 506.
[334] Vide Nrum. 86.