quindecim tunellarum vini per sentenciam excommunicacionis compellebamur per eosdem; Tamen quia idem Capitulum compaciens misericorditer nostre inopie, quam ad presens habere dinosdcimur, ipsas ducentas marcas in sexaginta marcis nobis relaxauit et pro quindecim uasis vini octo vasa recepit; Ideo nos id humiliter recognosscentes, omnem iusticiam eidem Capitulo obseruare promisimus, obligando nos et nostros posteros, vt ubicunque uolunt, decimas eorum iuxta formam litterarum domini Ladislai regis siue in campis, siue in tentorijs, siue in Ciuitate, ubi eis expedire uidebitur, recipi faciant et exigi, dummodo iuste et legitime faciant exerceri, vnum eciam iuratum ex nobis, si necesse foret, ad id uidendum eidem assignabimus. Tali eciam moderamine adiecto, quod quicunque ex nobis decimatoribus ipsius Capituli molestiam inferret et de hoc ueritatem vel per nostrum hominem eorum uerbis interpositis, vel per alium ostendere possent; de talibus plenam satisfaccionem absque mora eidem faciemus. Si autem premissa suo modo obseruare non curaremus et quoquo modo idem Capitulum propter decimas turbaremus: in predictis ducentis marcis ante litis ingressum contra ipsum Capitulum conuinceremur eo facto. In Cuius rei memoriam presentes duximus sigilli nostri munimine concedendas. Datum in octauis Omnium sanctorum, Anno domini M°. CC°. LXXX°. II°.
Fragmen sigilli duplicis e flavo serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Strigon. priv. Lad. 45. fasc. 12. Nr. 3. - Erronee et ad a. 1280. Fejér Cod. dipl. V. III. 69., tum extr. ad a. 1282. ibidem 147., iterum commemorat ad a. 1283. ibidem 209.
133.
1282. 10. Dec. - Lodomerius Archiepiscopus ad preces Reinaldi Plebani de Stolchunbrecht, Decani provinciae Zibiniensis, transsumit et approbat Nrum. 653. Tomi I. pag. 500. - Datum Strigonii quinto die B. Nicolai Conf. Benkő Milkovia I. 95. - Fejér Cod. dipl. V. III. 130. - Fontes rerum Austriac. XV. 129.
134.
1282. - Ladislaus IV. Rex Nrum. 68. iisdem plane verbis denuo edit. Regni anno decimo.
Wenzel Cod. Arp. IX. 332.