actusque meritorij comitis Ladislai, filij Nicolai, notorij sint, nec aliquo quouis possint exquisito colore effusciari (sic); tamen quia modernis temporibus sic homines per exempla informantur, quemadmodum cera impressionem imaginis recipit ex sigillo; ut fidelitatis ipsius comitis Ladislai uestigia ad posteros. qui futuris nasscentur temporibus, transmittamus; aliquos ex suis actibus, etsi non omnes, uolumus in presentibus explicare. Cum enim, ut inde exordiamur, dominus Ladislaus quondam illustris Rex Hungarie ingressus fuisset uniuerse uiam carnis et dominus Andreas, karissimus noster filius, non armis bellicis, non insultibus uiolentis, nec aliquo quouis humano ingenio, sed solummodo diuina fauente gracia, ipsi domino Ladislao successisset in Regni solium, sibi debitum iure, ac ordine geniture, predictus comes Ladislaus eidem filio nostro fidelissimos exhibuit famulatus. Preterea cum Johannes, filius Herrici bani, praue cogitacionis desideria, in secreto sui cordis concepta, foras in opus perducere non formidans, sed atrocitate orrendi criminis tam se, quam suos posteros maculando, in quibus paris sceleris exempla metuuntur, ipsum Regem Andream, dominum suum naturalem, captata opportunitate temporis, fidem seu fidelitatem uiolando pollicitam, captiuasset; memoratus comes Ladislaus ut Regia sublimitas posset a laqueis eripi tam inprobi detentoris, suam operam et sollicitudinem non destitit exhibere, et cum fraudulenta huius uiolenti astucia a suis laqueis celsitudinem pauessceret remittere Regiam, nisi securitate datorum obsidum muniretur; sepefactus (sic) comes Ladislaus predicto Johanni liber et spontaneus se dedit in obsidem, ut iugum detentoris orrendi Regia posset euadere celsitudo, nec aliter a predicto magistro Johanne idem comes Ladislaus se liberare potuit, nisi ducentis marcis, pro sua liberacione primitus persolutis; quemdam nichilominus filium suum loco sui pro obside relinquendo, vbi dictus puer propter maliciam azeris in egritudinem incidens, extremam diem clausit. Ad hec cum Mize, quondam palatinus, castrum Zekchu contra nostram detineret maiestatem, sepefatus comes Ladislaus in obsessione seu expugnacione dicti castri, unacum Nicolao palatino lauciabiliter perstitit, donec huiusmodi negocium, bono inchoatum principio, fine fuit feliciori consummatum; et licet memoratus comes Ladislaus pro fidelibus obsequijs, pro strenuis actibus, pro suarum documentis probitatum longe maioribus munificencijs esset dignus; tamen ut uotis eius aliquantisper annuamus, quamuis pro magnis minima, pro arduis exhigua facere videamur, quandam terram nostram, Zub uocatam, ad Segusd predium nostrum pertinentem, cum omnibus suis utilitatibus et attinencijs uniuersis dedimus, donauimus et contulimus sepefato comiti Ladislao et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus, iure perpetuo pacifice possidendam et habendam. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis patris Pauli,