cultui aliquid dedicare, vel offerre et oblatum disponere, per quem laudum eius resonent organa in Ecclesia nostra Metropolitana incessanter omni die, Iuxta modulum fragilitatis nostre speciali Reuerencia, in eius memoriam sempiternam nostre deuocionis, in destinacione mentis esse et fuit addicere, seu addere semper votj, cuius misericordialis Interuentus apud suum filium, dominum nostrum Iesum xpm., lapsus corrigit et excessus, cadentes releuat et vt plenissime mater gracie fatigatos quoslibet et a bono opere torpentes non solum suo patrocinio corroborat et confortat, Sed impetrata a filio suo gracia, in viam dirigit salutarem; cuius rej consideracione, eiusdem gloriosissime virginis Marie in Ecclesia beati Adalberti pontificis et xpi. martiris preciosi, specialis nostri patroni, in altari sancte Marie, in diluculo quottidiano, celebracione missarum memoria facienda[431], vniuersales decimas, maiores scilicet et minores Ville Regalis Morus vocate, ex opposito Castri Wyssegrad vltra danubium existentis, de fratrum nostrorum honorabilis Capituli Strigon. consilio, conniuencia et consensu, altari beate virginis Iam constructo, seu capelle, secundum destinacionem animi nostri in latere eiusdem Ecclesie beati Adalbertj, annuente domino, construende et eius ministris, videlicet discreto viro, Magistro Petro, Ecclesie nostre Strigon. Canonico, Magistro, seu Rectorj misse eiusdem beate Marie virginis, qui ad Iuge diuinum misterium celebrandum duos sacerdotes habebit et tenebit, vnum specialiter Andream sacerdotem et alium, quem volet, cum illa, que in gazofilacium domini duo minuta misisse legitur, dedicamus et donamus perpetuo donacionis titulo, cum pleno dominio dicto Altari, seu Magistro Petro prefato Rectorj cum duobus prenominatis sacerdotibus eiusdem, decimas conferentes. Et quia religiosi virj, fratris Petri, heremite de sancta Cruce de silua Pelys, Nepotis Venerabilis patris, domini Pascasij, Episcopi Nitriensis, condam Canonicj Strigon., sincera deuocio quandam Vineam suam et Curiam, seu domos suas de suburbio Castri Strigon. in villa Petthen obtulit altari beate Virginis memorato; tam de ipsa Vinea, quam eciam de decimis Ville Morus prefate et de vniuersis acquirendis, que videlicet pia fidelium xpi. deuocio obtulerit in futurum, pastoralj sollicitudine taliter ordinando duximus disponendum, quod prefate Vinea, per eundem fratrem petrum heremitam donata, Curia et domus eiusdem pure et dircete inter duos sacerdotes, Andream videlicet et alium, ad obsequium missarum eiusdem beate Virginis deputatum, pure et simpliciter diuidantur; Ita, quod ipse Magister Petrus, Rector, seu Magister misse prefate, vel eius successo res de memorata Vinea, domibus et Curia, siue vsu fructu earumdem nullam habeat, seu sibj vendicet porcionem, sed omnes vtilitates, redditus, vina videlicet vinee, Curie et domorum et fructuum quoslibet duo sacerdotes, Andreas
[431] Hucusque textus satis contortus est.