scilicet et alter, inter se diuidant equa lance; decime vero Ville Morus et vniuersa et singula, que in futurum, dante domino, quouis Iusto titulo dicto altarj beate virginis offerentur in vita, vel in morte, vel eciam conquirentur, taliter decreuimus diuidj inter Magistrum, seu Rectorem eiusdem misse et duos sacerdotes, dicte misse in ministerium deputatos, vt omnium et singulorum, tam decimarum, quam aliarum, que habent, vel habere poterunt titulo misse, vel altaris beate virginis in futurum, ipse Magister Petrus Rector directam dimidiam partem pro se tollat, alteram vero dimidiam partem ipsi duo sacerdotes inter se diuidant; Ita, quod vtriusque porcio, de ipsa dimidietate proueniens, sit equalis. Hoc eciam adiecto, quod ipse Magister Petrus Rector, vel eius successores instituendj et destituendj ipsos sacerdotes canonice, plenam habeat, vt eorum prelatus, sicut exigit et expedit, potestatem. Saluo eo, quod nominatus Andreas sacerdos vsque ad diem mortis sue, vel donec sibj placuerit, Ne possit per eundem Rectorem suum destitui sine euidentissima racione. Volumus eciam, vt ipsum altare beate Virginis debitis missarum quottidianarum non fraudetur misterijs vllo die, sed omni die in matutino diluculo missarum solemnia ad honorem et laudem gloriosissime Virginis Marie et eius vnigenitj filij, domini nostri Jesu xpi. deuote et solemniter celebrentur. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes nostro et charissimorum fratrum nostrorum, Capituli Strigon. Sigillis concessimus communitas. Datum Strigonij in vigilia beati Laurencij martiris, Anno domini Millesimo ducentesimo Nonagesimo septimo, Pontificatus autem nostri anno decimo octauo.
E transsumpto Ludovici II. Regis a. 1519. In Arch. Cap. Strigon. priv. Lad. 47. fasc. 5. Nr. 1.
419.
1297. 20. Aug. - Conventus de Ságh transscribit Tomi I. Nrum. 565.
Nos Ladislaus prepositus et Conuentus fratrum ordinis premonstratensis de Saag, Vniuersis christi fidelibus, tam presentibus, quam futuris, presentes litteras nostras inspecturis, Salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, Quod Nobilis Domina, Relicta Bensa, filij Petri, Nunc Consors Comitis Pauli, filij lazari, Nomine Clara vnacum infantulo suo, Nomine Petro; Sebe, filio fabiani, et Mykws, filio Myxe, cognatis suis, ad nostram accedentes presenciam, Exhibuerunt Nobis Priuilegium Bele Regis, felicis recordacionis, petentes cum debita instancia, vt tenorem eiusdem Ad Exemplar de uerbo ad uerbum rescribi faceremus. Nos itaque iustis et legittimis peticionibus prefate Domine et cognatorum suorum