in una sui parte, XV vero sunt integra et rotunda, (emansit: aufferri fecissetis,) quare magnittudinem vestram requirimus et monemus, quatenus ipsa lignamina siue tigna homini eiusdem magistri B., amici vestri deuoti reddi et restitui faciatis.
Ex Cod. Mss. Bibl. Pal. Vind. sec. 14. Nro. 1062. pag. 117. - Idem hic Benedictus, qui supra, intelligitur, Praepositus nempe non Maior, qui annis 1287- 1293. magister Paulus fuit, sed sancti Thomae. Datae autem literae hae et praecedentes duae fuerint a. 1291., nam anni huius die 12. Mart. et Andreas Episcopus Jauriensis et Nicolaus Palatinus occurrunt (Vide Nrum. 277.) nec citius aut tardius exarari poterant, cum a. 1290. Mathaeus Palatinus (Fejér Cod. dipl. VI. I. 46.) anno autem 1291 mense Nov. iam Omodaeus Palatinus (Vide Nrum. 303.) compareant. Caeterum Benedictus hic paulo post datas has literas aut promotus aut denatus fuit; nam eodem a. 1291. 30. Maii iam magister Thomas Praepositus s. Thomae occurit (Vide Nrum. 283.).
439.
.... Lodomerius Archiepiscopus Strigon. Episcopo cuidam contra infideles verbum crucis praedicare committit.
In margine: Lodomerius.
De directo nobis ... per litteras multiplices et diuersas mandato apostolico ad predicandum uerbum crucis contra tartaros, saracenos, Cumanos, neugarios et quoslibet infideles, a fide Catholica deuiantes, siue quoscumque alios cuiusuis status et condicionis existant, adherentes eisdem, uel eos quomodolibet confouentes, satis nobis innotuit usque modo. In quo quidem mandato apostolico vniuersis indigenarum[435] predictarum prouinciarum indigenis, catholice fidei professoribus per inmensitatem benignitatis apostolice graciose plurimum in premium escam (?) omnibus xpane milicie propugnatoribus et athletis uiuifice crucis Caractere per impositum humilitati nostre ministerium salubriter insignitis, contra predictarum peruersitatem gencium peruersarum efficaciter assumpmentibus arma xpi., uere penitentibus et confessis eam apostolice benignitatis dulciflua liberalitas indulgenciam elargitur, quam largiri consueuit proficisscentibus in subsidium terre sancte. Sane quia circa predicacionem et assignacionem uexilli uiuifice Crucis aduersum perfidiam predictarum gencium scelestarum et specialiter Stephanum banum, filium Pezde et Pezdam fratrem eiusdem, ac homines et terras ipsorum imperijs et dominio subiectis, qui in patarenis erroribus et dampnabilibus ritibus indurati, uel
[435] Subtractum.