defectum amministracionis legitime interuenientibus dierum aliquot interuallis, quibusdam lupis rapacibus ... prefatam expoliandi ecclesiam iuxta eorumdem opinionem ... quoniam (?) patenter prohibita et latenter indulta fore licencia patefiet (?) Datum Strigonij in festo beatorum Petri et Pauli apostolorum.
E Cod. Mss. Bibl. Pal. Vind. sec. 14. Nro. 481. pag. 115.b. Scriptura evanida. Literae hae a. 1295. mense circ. Maii exaratae sunt. Vide dissertationem de Gregorio Electo pag. 433.
441.
.... 1. Sept. - (Lodomerius) Archiepiscopus Strigon. causam quoad decimas inter Episcopum Vesprimiensem et Praepositum Dömösiensem ad proximam synodum per arbitros terminandam prorogat.
Damus pro memoria, quod causam, quam venerabilis pater B., dei gracia Episcopus Wesprimiensis, aule domine Regine Cancellarius, pro quo magister Stephanus, archidiaconus Segestiensis, prothotwtarius eiusdem, comparuit, contra discretos viros, prepositum et Capitulum ecclesie Dymisiensis, pro quibus et ex quibus magister Gregorius, archidiaconus Musuniensis, magistri Matheus Cantor et Stephanus, canonici eiusdem ecclesie Dymisiensis comparuerunt, secundum continenciam litterarum nostrarum memorialium super facto decimarum in octauis beati Stephani Regis habebat, de communi voluntate parcium, ad quindenas beati Georgii martiris, videlicet ad diem concilij nostri, taliter duximus prorogandam, quod ipso die et termino concilij nostri idem dominus Episcopus Wesprimiensis duos discretos viros, qui sibi uidebuntur et placuerint, et alios duos predicti prepositus et Capitulum Dymisiense ex uiris ecclesiasticis, qui nostro concilio interfuerint, eligent arbitratores super eisdem decimis, prout eis de iure uidebitur inter partes, qui si per arbitrium ipsorum quatuor personarum, per partes adductarum, concordare non poterint, extunc partes in nostri presencia in predictis quindenis sancti Georgij peremptorie comparebunt. Datum Strigonii in festo beati Egidij confessoris.
In exteriori margine vestigium sigilli ovalis. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 70. fasc. 1. Nro. 28. - Literae hae exaratae fuerint a. 1297. Vide Nrum. 425.