ex parte vestra de fratre Michaele intelleximus, multa nobis accreuit materia gaudiorum, et deuocionem vestram in domino commendantes, attencius duximus requirendam, quatenus dileccionem et patrocinium vestrum, quod eidem fratri Michaeli, abbati Chanadiensi - - in amministracione iurium sue abbacie ex parte iobagionum et populorum suorum liberaliter inpendistis usque modo, contemplacione nostre amicicie - - inpendatis cum effectu; vestras eciam litteras conuentui, iobagionibus et populis monasterij Chanadiensis dirigere velitis pro eodem, ut ijdem eidem abbati obediant et reuerenter recipiant ipsum fauorabiliter pertractando, iura quoque sue abbacie sibi ad plenum amministrent - - in continenti, ut ad ipsum monasterium commode possit proficisci. Datum Strigonij tercio die beate Lucie virginis.
Cod. Comitum Zichy I. 43.
446.
.... Lodomerius Archiepiscopus Strigon. Parocho Castri Budensis taxas a Clemente Sacerdote exigere prohibet.
Nos Lodomerius, miseracione diuina Strigon. Archiepiscopus et Comes perpetuus loci eiusdem, significamus vniuersis, quibus expedit, presencium per tenorem, Quod Clemens sacerdos ecclesie beate marie magdalene de Castro Budensi ad nostram presenciam accedens, nobis exposuit cum querela, vt quociens nuncij nomine sedis apostolice et nostro ad discretum virum magistrum Angelum plebanum ecclesie beate marie virginis de eodem Castro Budensi casualiter accessissent, idem angelus plebanus super ipso Clemente sacerdote nomine eorum nunciorum collectas graues et exacciones intollerabiles fecisset pro sue arbitrio voluntatis, faceretque eidem Clementi sacerdoti auctoritate propria interdici diuina, nisi taxaciones et exacciones huiusmodi idem Clemens presbiter solueret sine mora. Super quibus idem Clemens sacerdos sibi remedium adhiberi a nobis pecijt cum instancia humiliter supplicando. Nos autem nolentes ipsum grauamina talia amplius sustinere, decreuimus et ordinauimus statuendo, vt nuncijs sedis apostolice et nostris collectas et exacciones et contribuciones ad manus eiusdem angeli plebani uel hominis sui non debeat aliquis erogare, nisi prius super quantitate eorum in nostris litteris mandatum nostrum receperit speciale, nec pretextu huiusmodi exaccionum eidem Clementi sacerdoti ipse Angelus pro sua voluntate interdicere possit diuina, nisi id per nostras litteras receperit in mandatis. Datum etc.
E transsumpto coaevo in Arch. Aerarii Reg. Hung. Acta Eccl. fasc. 41. Nro. 75.