Marcum comitem Huntensem: Nicolaus comes filius Johannis, Janus de Milartew, Paulus filius Nicolai pro se et pro Farcasio et pro Catpano, Alexander filius Paulini comitis, Johannes filius Stephani, pro se et pro fratre suo Nicolao; isti omnes sunt de genere Cathpany, dicunt, quod iidem Thomas et Balianus cum fratre eorum, nomine Opour, dum adhuc uiveret" praedium Coa alias Kawa in Comitatu Comaromiensi situm, diviserint.[444]
Illustri ergo stirpe hac satus Gregorius noster, patrem habuit, ut vidimus, Comitem Andream, qui tamen inter adductos huius stirpis ramos nuspiam, quod mirum omnino, recurrit. Frater autem illius erat Comes Chene. Sed inextricabilem contra descendentiam hanc difficultatem obmovent Chronicon Posoniense, et Benedictus Papa; primum nempe Gregorium filium Wotend, seu rectius Botond, alter autem Gregorium dictum Bodod appellant. Iam si haec verba conferantur, ultro apparet, in literis Papae expressionem illam: dictus Bodod rectius: filium Bodond seu Botond legendam esse. Papa ergo patrem Gregorii Botond, Andreas vero Rex Andream appellant. Ambo autem sunt coaevi et ambo maximae auctoritatis; quis ergo horum aberravit et cui credendum; vel forte vox Botond idem ac Andreas, plebi nostro hucdum Bandi, significabat? Literis egregie operam navavit; Lodomerius enim illum non tantum "nobilitate generosi sanguinis," sed etiam "preeminencia sciencie sacrorum presertim canonum presignitum" testatur. Bonifacius autem PP. VIII. a. 1299. his illum verbis extollit: "vir scientia preditus, generis nobilitate preclarus, potens in consanguineis et amicis et in agendis expertus." (Nr. 462.) Num ante a. 1294. collegio Canonicorum Strigon. adlectus iam fuerit, incertum; e literis tamen Lodomerii Archiepiscopi nunc citatis constat, illum etiam thesaurarii ecclesiae Albensis munere functum fuisse, quo officio eius durante, ecclesia et tota Civitas Albensis, malo omnino omine, conflagravit, ita, ut libri rituales, auro gemmisque artificiose ornati, igne absumpti fuerint. (Nr. 440.) Praeterea illum etiam in aula regia Notarii forte officium exercuisse inde suspicamur; quia paulo post Vice Cancellarius regius effectus est.
Teste eadem Lodomerii epistola, Capitulum Albense, Theodoro praeposito suo et Vice Cancellario regio Jauriensi Episcopo renunciato, Gregorium unanimi consensu Praepositum elegit. Literae quidem Lodomerii dato destituuntur, sed cum expresse asserant Theodorum "paulo ante" ad Jauriensem sedem translatum fuisse; Theodorus autem hic anno 1295. 24. Apr. adhuc Praepositus Albensis[445], sed iam 28. Apr. Electus[446], a 2. Jun. autem iam
[444] Cod. dipl. patr. III. 8. ubi charta haec, dato destituta, anno circ. 1247. issignatur; sed ex allatis apparet, eam ad annos circ. 1260-1270. reiiciendam esse.
[445] Fejér Cod. dipl. VI. I. 343. Cod. dipl. patr. VI. 416.
[446] Wenzel Cod. Arp. V. 119.