Episcopus Jauriensis[447] scribitur: ultro apparet electionem Gregorii inter 24. et 28. Apr. peractam, et epistolam Lodomerii mense circ. Maii exaratam esse.
Gregorius et Andreae Regi et Lodomerio Archiepiscopo acceptus erat; hic enim in epistola sepe memorata Papae illum commendat confirmandum dispensandumque, ne personaliter comparere teneatur. Rex autem illi, licet non illico, officium Vice Cancellarii concredidit; Theodorus enim officium hoc etiam post adeptum Episcopatum per duos annos retinuit, ultimum literas regias a. 1297. 27. Junii[448] et alias octavo regiminis Andrae anno[449], adeoque post 23. Julii editas, signat; Gregorius autem noster praeter quasdam literas, octavo regiminis anno signatas, in quibus erronee Praepositus Albensis dicitur[450] et alias septimo regiminis anno pariter erronee signatas[451], primum ut Electus Albensis et Vice Cancellarius regius 18. Oct. occurrit[452] et usque finem anni, diebus nempe 26. 31. Oct., 2. Nov., 4. 20. et 28. Dec. literas Andreae Regis exaravit.[453]
Lodomerio Archiepiscopo 1298. mense Jan. fatis erepto, Capitulum Strigon. Gregorium, agente certe Andrea Rege, in Archiepiscopum suum elegit et quidem post 9. Jan., quo die adhuc Electus Albensis scribitur[454] et ante 12. Februarii, quando Regem, magna Episcoporum et Magnatum caterva stipatum, iam ut Electus Strigon. Viennam comitatus est. (Nr. 451.) Inde cum Rege redux, literas, quibus Rex terram Zwan civitati Soproniensi contulit, ut "Sancte Strigon. Ecclesie Electus et aule regie Vice Cancellarius" 17. Febr. signavit.[455] Andreas Rex in literis his Gregorium adhuc dilectum et fidelem suum appellat, sed vero Gregorius fidelis tunc proh dolor iam non fuit; nec amplius munere Vice Cancellarii functus est, sed nec Electus Strigon., praeterquam
[447] Wenzel Cod. Arp. V. 121.
[448] Fejér Cod. dipl. IX. VII. 726. et Cod. dipl. patr. V. 84.
[449] Fejér Cod. dipl. VI. II. 74., ubi tamen erronee Thomas appellatur.
[450] Ibid. VI. II. 73.
[451] Wenzel Cod. Arp. X. 254.
[452] Ibid. V. 172. 173.
[453] Fejér Cod. dipl. VII. II. 69. 85. Wenzel Cod. Arp. X. 251. Fejér 1. c. 71. 72. 79. Wenzel 1. c. 257. et Nri. 424. 426. et Wenzel 1. c. 295. Ultimo hoc loco literae per Gregorium Electum Albensem et Vice Cancellarium expeditae, quinto idus Januarii seu 28. Dec. e.t octavo regiminis anno signantur. Sed quia, ut mox videbimus, 28. Dec. 1298. Gregorius Vice Cancellarius iam non fuit et iam 12. Febr. Electus Strigon. scribitur; literae hae 28. Dec. 1298. expediri non poterant, nec octavus regiminis annus convenit, a 23. Jul. enim iam nonus currebat. Computatur ergo hic annus a 25. Decembris, sicque literae hae reiiciendae sunt ad 28. Dec. 1297., quando Gregorius et Electus Albensis et Vice Cancellarius adhuc erat et quando reipsa octavus regiminis annus currebat.
[454] Wenzel Cod. Arp. X. 295.
[455] Fejér Cod. dipl. VI. II. 124.