perfide deserens, cum aeterno famae suae dispendio, ac irreparabili Ecclesiae Hungariae et praeprimis Strigoniensis damno, rebellibus se addixit.
Tempus defectionis eius, Vice Cancellarius cum fuerit, e literis regiis facili negotio eruitur. Vice Cancellarius Andreae Regis, nempe ut Electus iam Strigon., primum et, quod sciam, ultimum scribitur 17. Februarii 1298.; 29. Martii autem iam Antonius Episcopus Csanadiensis officium ViceCancellarii exercuit.[461] Ergo Gregorius inter 17. Febr. et 29. Mart. defecit.
Motiva etiam, quibus ductus a recto tramite declinavit, facile est concludere.
Bonifacius PP. VIII. a. 1301. haec enunciat: "Romanus Pontifex, super reges et regna constitutus a Deo, in Ecclesia militanti summus existit et super omnes mortales obtinens principatum, sedensque in solio iudicii, cum tranquillitate iudicat et suo intuitu dissipat omne malum."[462] Huic principio conformiter sui iuris esse vindicavit, successionem Regum ordinare. Sic a. 1297. 24. Febr. Regnum Siciliae a morte Caroli II. Regis non Carolo Roberto, Caroli Martelli filio, Caroli II. nepoti; sed Roberto huius Martelli fratri et Caroli Roberti patruo addixit.[463] Et hic quidem, ut videtur, libere disponere potuit, quia, ut ipse in literis nunc adductis Carolo II. scribit "regimen ipsum tibi non dedere maiores, sed ex concessione apostolicae sedis obvenit;" ast ulterius omnino iusto processit, dum ius hoc putatitium ad Regnum etiam Hungariae extendere posse autumavit. Et revera male illum informatum fuisse, principia, quibus actionem suam superstruxit, abunde ostendunt. Vestigiis nempe Nicolai PP. IV. insistens, Regnum Hungariae sedi Romanae subiectum praetendebat: "Ad haec nolumus te latere - scribit legato suo - aut in dubium reuocari, quod memoratum Ungariae regnum sancrosanctae Romanae Ecclesiae a beato Stephano, primo rege Ungariae christiano, cum omni eius iure et potestate devote oblatum fuit et traditum reverenter."[464] Ad Bohemiae autem Regem scribit, beatum Stephanum Regem et coronam et regnum a sacra sede accepisse.[465] Praetendit porro, "quod sicut scripti canonis series aperit, regnum ipsum Vngariae successionis iure provenit, electionis arbitrio uon defertur;"[466] ignorans, aut scire nolens, ius successionis cum exstincta stirpe virili cessasse, nec illud in feminis unquam a maioribus nostris agnitum fuisse. His conformiter Andrea legitimo a coronato Rege reiecto, Mariae Reginae Siciliae et nepotis eiusdem Caroli Roberti partes tuitus est. Sic a. 1302. Regi Bohemiae
[461] Fejér Cod dipl. VI. II. 125.
[462] Ibid. pag. 313.
[463] Ibid. pag. 59. Katona Hist. Crit. VI. 1166.
[464] Fejér Cod. dipl. VI. II. 315. et VIII. I. 61.
[465] Ibid. VI. I. 317. et VIII. I. 63.
[466] Ibid. VIII. I. 126.