scribit: "Cum - - a tempore obitus clare memorie Watislai (Ladislai IV.) Regis Ungarie, ac deinde dum Andreas in eodem Regno se pro Rege gerebal, carissima in Christo filia nostra Maria, Regina Siciliae Illustris ad se, ac dilectum filium, nobilem virum, Carolum, Nepotem eius, prefatum Regnum asseruerit et adhuc asserat pertinere de iure.[467] Anno autem 1303. iam clarius ita loquitur: "Quodque, sicuti facti notorium permanens evidenter ostendit et, licet non in figura iudicii, nobis est notum, predicta Regina Sicilie, sicut primogeniture ius obtinens clare memorie Stephani Regis Ungarie, patris sui, in eodem Regno propinguior est successor et heres quondam Latislao Regi Ungarie, fratri suo ex utraque parente, per quod opitulatur eidem communis iuris presumptio - -; quia etiam quondam Carolus (Martellus) ipsius Regine primogenitus, dicti Caroli genitor, habitus est quasi communiter et precipue per Romanam ecclesiam, pro Ungarie Rege, dum vixit."[468] Verba haec sat clare ostendunt, Bonifacium iam vivente Andrea, Carolo favisse; sed certissime etiam hoc constat ex alia eiusdem epistola, a Raynaldo citata quidem, sed non prolata, in quibus a. 1299. ergo vivente adhuc Andrea Rege, Carolum Regis Ungariae nomine exornat, Andream vero non regem, quin nec nobilem quidem virum, sed his solum verbis appellat: Qui rex Vngariae nominatur." Addit quidem Raynaldus, quod Bonifacius a proceribus Vngaris illius (Andreae Regis) imperia in regno administrando excipi iusserit, incussis etiam iis censuris, si Andreae parere detrectassent.[469] Sed Raynaklus hic duas epistolas confudisse et alterius sensum detorsisse videtur; in epistola enim, in qua verba "qui rex Ungariae nominatur," de Andrea proferuntur, Bonifacius Baronibus Andreae obedire non tantum non demandavit, quin potius Barones Andreae infideles, ac idcirco a Lodomerio Archiepiscopo excommunicatos, absolvi iubet. (Nr. 464.) Ceterum etiam si Raynaldi assertio subsisteret, tamen vel iam sic Bonifacius in iura Regni Hungariae involavit; Regis enim nominatio, aut regiminis concessio numquam sedi romanae competebat, sed ius fundamentale Regni semper constituit.
His premissis, motiva, quae Gregorium nostrum ad defectionem urgebant, sponte clarescunt. Electus enim solummodo cum fuerit, et necdum in Praepositura Albensi confirmatus, Papae adprobationem modis omnibus sibi promereri studuit. Cumque Andream Regem stantibus circumstantiis sibi Romae non tantum non profuturum, sed potius nimis obfuturum probe perspexisset; de se tantummodo sollicitus, exstincto omni gratitudinis sensu et ab omnibus Hungariae Praelatis se retrahens, in partes Caroli Roberti concessit
[467] Theiner Mon. Hung. I. 393.
[468] Ibid. pag. 398.
[469] Raynaldus ad a. 1299. Nr. 12.