concessit, et pretium re ipsa paulo post obtinuit; Bonifacius Papa enim illum iam 28. Jan. 1299. in spiritualibus et temporalibus Procuratorem Strigon. ecclesiae usque ad sacrae sedis beneplacitum ordinavit, administrationem tam huius, quam Albensis Ecclesiae generalem et liberam eidem comittendo, simulque facultatem ei concessit "contra turbantes tranquillum statum regni, ac rebelles ecclesiae Romanae spiritualiter et temporaliter procedendi." (Nr. 462. 463.)
Interea in Hungaria longe aliter contra Gregorium processum fuit. Illico enim, atque notam infidelitatis incurrit, sedes Strigon. vacare censebatur; ipse enim Andreas Rex altero anni 1298. semestri his verbis vacantiam ecclesiae Strigon. exprimit: "dum eam dominus ex alto prospexerit." (Nr. 460.) Nec amplius toto Andreae Regis tempore in literis patriis Electus Strigon. scribitur, literis solummodo Capituli Agriensis exceptis, quae a. 1299. 1300. et 1302. Gregorium Electum Strigon. saepius recensent.[470] sed Capitulum hoc non sibi constat, in aliis enim literis, annis 1301. et 1302. exaratis, sedem Strigon. vacare asserit.[471] Chronica etiam nostra dum Venceslaum per Joannem Archiepiscopum Colocensem a. 1302. coronatum fuisse scribunt, expresse observant: "Sedes namque tunc Archiepiscopatus Strigon. vacabat," et solum Chronicon Posoniense subiicit: "sed electus ipsius Ecclesiae erat Gregorius filius Wotend, Custos tunc Albensis Ecclesie." Ipsi etiam Praelati Hungariae licet titulum Electi concedant, Administratorem tamen eum Ecclesiae Strigon., nisi eatenus edoceantur, agnoscere renuunt; Emericus Episcopus Varadiensis enim a. 1299. 6. Jul. nomine Praelatorum protestationem contra Gregorium interponens, haec profert: "Qui (Gregorius) suis litteris, ad eos destinatis se Administratorem Strigon. et Albensis Ecclesiarum et nuncium sedis Apostolice nunciavit, in quibus nec iurisdictionis, nec authoritatis suae copiam, nec qualitatem suic officii, si quam habet, praefatis Regni Praelatis destinavit," eumque ad edocenda haec provocat (Nr. 473.). Nicolaus autem Canonicus Transilvaniensis, nomine Petri Episcopi sui pariter protestans, de Gregorio dicit, quod "semet non solum Strigoniensis, sed et Albensis ecclesiarum Administratorem et nuncium sancte sedis Apostolice affectet et adserat." (Nr. 476.) Sed iam Comitia eiusdem a. 1299. illum nec Electum agnoscunt, dum illum solummodo Electum "ut allegare amat" Strigoniensem appellant. (Nr. 476.)
[470] Sic a. 1299. Fejér Cod. dipl. VI. II. 215. Wenzel Cod. Arp. X. II. 642. - Anno 1300. Fejér ibid. pag. 271. 277. 287. Wenzel 1. c. X. 396. 397. - Anno 1302Fejér ibid. 328. et VIII. I. 106.
[471] Nagy Cod. Andegav. I. 6. et 49. Fejér Cod. dipl. VIII. I. 106. et VI. II. 328.