Andreas Rex initio quidem illum lenitate sibi divincire studuit, et etiam in Archiepiscopatu toleravit; constat adminus, Gregorium anno adhuc 1299. Vicarios suos Strigonii habuisse. (Nr. 474.) Imo Comitia huius anni praeprimis ob "Ecclesiae Strigon. pacem et Electi eiusdem Ecclesiae statum quietum" convocavit, "in quibus se prefatus Electus et Ecclesia Strigon. per procuratores suos proponi faciebat esse turbatos et laesos, conquerendo contra Regem praefatum et alios turbatores Ecclesiae Strigon." Rex insuper "si in aliquo ipsum et Ecclesiam suam laeserat, quod non credebat, Praelatorum et aliorum proborum virorum per Hungariam arbitrio se committebat'" (Nr. 473.) et in reconciliando Gregorio opera praeprimis Petri Episcopi Transilvaniensis usus est. (Nr. 476.) Sed Gregorius licet reverenter per nuncios invitatus, venire recusavit, nuncios non excepit, quin ut Comitia dissolveret, Praelatos Vesprimium "in medium infidelium et perturbatorum pacis regni" convocavit, additis gravissimis comminationibus "quod nisi Praelati praedicti eius voluntati et beneplacito parerent, excommunicationis sententia innodaret et non solum spiritualiter, sed et temporaliter mulctaret et puniret;" ipse interea "in quodam Castro nefandissimo apud S. Crucem in partibus Ultradravanis" se continuit et ut transfugae passim solent, in socios antea suos vehementius desaeviens, infideles regni "pestilentes et omni supplicio dignos" confortavit "in pertinatia et malicia antiquata, absolvens eos passim, irrequisito excommunicatore," imo "in destructionem omnium de regno, ac dissolutionem praedictae congregationis (Comitiorum nempe) ex qua salus totius regni et pax opulentissima eliciebatur, animos praedictorum flagitiosorum et damnatorum, quantum in ipso fuit, provocavit." (Nr. 473.) Minas porro, quibus Praelatos terruit, etiam facto complevit, prout id adminus de Petro Episcopo Transilvano, per eum "cum summo et irreparabili omnium Christi fidelium scandalo," excommunicato, compertum est. (Nr. 476.)
Hac igitur agendi ratione omnem secum reconciliandi spem Gregorius sponte rescindens, remedia duriora applicanda erant. Conclusum igitur fuit, omni eum et spirituali et temporali iurisdictione ac postestate privare. Primam provinciam modo prorsus inaudito et ultra competenciam Comitia memorata in se susceperunt, Regis approbatione sanciendo "omnia interdicta, que nefors idem magister Gregorius Electus, ut allegare amat, Strigoniensis, iacularet, pro irritis, frivolis, neque a Sancta sede ipsa Apostolica promanatis, declarata habeantur;" (Nr. 476.) simulque per Emericum Episcopum Varadiensem nomine Regis, Praelatorum, Capitulorum, Baronum et Nobilium, e commissione Comitiorum memoratorum, ad sacram sedem appellatum fuit. (Nr. 474.) Potestate autem temporali ipse Rex Andreas eum exuit; anno enim 1300. 29. Jan. "Castrum Strigoniense simul cum vniuersis populis, ad ipsum Archiepiscopatum spectantibus, et comitatu Strigon." Comitibus Jeroslao et Barleo