contulit; (Nr. 494.) alioquin non iure perpetuo, quod facere nec potuit, nec certe etiam voluit; sect bona haec a Gregorio tamquam laesae Maiestatis reo adempta, Comitibus his administranda commisit, quod inde etiam apparet, quia in aliis huius anni literis Comites hos tantum Castellanos suos de Strigonio appellat. (Nr. 510.) Hac occasione etiam Capitulum Strigon. de fidelitate suspectum fuisse, docent literae Cimitis Stephani Vice Iudicis Curiae Regiae a. 1300. 2. Febr. elargitae, quibus eidem Capitulo Palatium magnum sententia satis iniuriosa abiudicatum est. (Nr. 495.) Non tamen gratiam Regis penitus amisit; nam Andreas Rex, 8. Sept. Strigonii constitutus, privilegia quaedam in favorem Canonicorum, quos fideles et praedilectos suos appellat, transscripsit. (Nr. 506. 507.)
Factiosi his constitutionibus irritati, extrema iam moliri coeperunt et Carolum per Comites de Brebirio, Dalmatiae maritimae Banatu ab Andrea III. donatos, adeoque bis infideles, ad Regnum deduxerunt. Michas Madii scriptor coaevus et testis oculatus hoc ita testatur: Anno Domini MCCC. mense Augusto, tempore Bonifacii Papae, Dominus Carolus, nepos Caroli Regis Siciliae, per mare cum galeis Spalatum applicuit, ubi per mensem vel fere duos stetit. Egrediensque de civitate Spalatensi, in comitatu Pauli Bani versus Ungariam ad usurpandum Regnum praedictum de manu Regis Andreae, venit Sagrabiam et ibi in manibus Magistri Hugrini traditur.[472]
Andreas Rex - ut Petrus de Bonzano Legatus eius ad Papam a. 1300. 18. Sept. scribit - "bene sciebat adventum nepotis Regis Caroli et de eo non curabat;" imo fretus auxilio soceri sui Alberti Regis Romanorum, qui ut legatus prosequitur - "promisit, quod suo auxilio omnes Barones infideles et inobidientes domino Regi Hungarie aut vi, aut amore ad eius obedienciam reducet, et in estate futura intendit descendere in Hungariam contra illos, qui non sunt de partibus illis," - Carolum capere et Papae transmittere intendit: "Interea procedatis - scribit idem legatus Andreae Regi Roma 25. Oct. cum filiis Henrici Bani et cum aliis vestris Baronibus, cum quibus potestis; quia de facili potestis habere puerum in manibus vestris, si vultis. Et ego dixi pluribus Cardinalibus, quod audiverim a Maiestate vestra, quod si haberetis puerum in manibus vestris, quod mitteretis eum ad dominum Papam, et multum eis placuit ..." Ipse etiam Papa, si legatus hic vera refert, vel potius si veritas ei, ut e praemissis suspicari licet, dissimulata non fuit, adventum Caroli, tempus oportunum forte nondum advenisse ratus, reprobavit: "Sciatis pro certo - sic legatus prosequitur - quod nepos Regis Caruli contra consilium et voluntatem domini Pape et Cardinalium amicorum suorum missus fuit per dominum Regem ad partes illas, et quod dominus Papa ei non dedit aliquod auxilium, et omnes de Curia reputant stulticiam, quod dictus Rex misit eum iliuc."[473]
[472] Schwandtner Script. rer. Hung. Vindob. 1748. III. 638.
[473] Wenzel Cod. Arp. V. 260. 262.