Ceterum antequam Andreas Rex quidpiam incipere, et ei Albertus auxilio succurrere potuisset, optimae hic indolis Rex, quem Agnes uxor eius, ut Haselbachius observat - "sicut ipsa timorata et Deo deuota exstitit, ita virum suum regem timere Deum docuit,"[474] quique tantas tribulationes ab iis recte passus est, qui vi officii illum fovere debuissent, praematuro fato exstinctus, a. 1301. 14. Jan. stirpem Arpadi gloriosam tumulo intulit.
Antequam ultro progrediamur, quaestio de coronatione Caroli discutienda venit. Scriptores hac in re nimium discordant, omnes quidem Carolum iussu Bonifacii per Gregorium Electum aut unctum, aut coronatum tradunt, sed quoad tempus et locum non conveniunt. Alii id loco non assignato, iam anno 1299. factum fuisse perhibent[475]; alii a. 1300. et locum inaugurationis Zagrabiam assignant[476]; tum iterum annum 1301.[477] et locum plane Albam Regalem.[478] Mirum omnino, Scriptores etiam illos, quibus epistola Bonifacii innotuit, tribus quod sciam, exceptis[479], locum coronationis Strigonium non acceptasse, imo
[474] Chron. Austr. apud Pez Script. II. 765. et Katona Hist. Crit. VI. 1148.
[475] A. 1299. idem Pontifex Carobertum "quem tamen ipsi Hungari Carolum simpliciter dixerunt - - adversus Andream - coronari fecit. Spondanus Annal. ap. Kercselich Hist. Eccl. Zagr. I. 98. - Farlati Lodomerio, anno, ut putat, 1299. mortuo, per Papam Gregorium substitutum. ait, "isque - - prosequitur - ex mandato Pontificis Carolum, sacra unctione adhibita, regem Hungariae inauguravit, - - sed regiam coronam, quae Albae asservabatur, imponere non potuit." Illyricum S. V. 387.
[476] Carolum - - Zagrabiam pervenisse anno 1300. concludendum est, - - quando a Strigon. Electo iussu summi Pontificis inunctus fuit. Lucius ap. Schwandtner Script. Hung. III. 340. - Farlati verbis supra citatis tardius subiicit: "Sunt qui Carolum Zagrabiae ab Gregorio Archiepiscopo Strigon. per Pontificem declarato, diadema regium, caeteraque insignia regalia iterum accepisse tradunt." Hunc sequitur Ladisl. Szalay Magyarorsz. Tört. II. 119. - "Zagrabiam a. 1300. adveniens et hic semet figens, atque unctione adhibita a Gregorio vocato Strigoniensi, numquam tamen ab Ungaris agnito, quia intruso, in Regem Ungariae auctoritate Bonifacii fuit inauguratus. Sed ob coronae defectum haud coronatus." Kercselich Notitiae Praelimin. I. 229. - Nec est dubium - - coronam qualem-qualem eidem Zagrabiam (1300.) advenienti (Gregorium Electum) statim imposuisse." Katona Hist. Crit. VI. 1246. Hunc sequuntur anonymus ap. Kovachich Suppl. ad Vestigia Comitior. I. 107.; Feszler Gesch. Ung. II. 734; Michael
[477] 1301. Carolus a Strigon. Electo iussu Papae inungitur - - sacra tamen corona redimitus non fuit, neque Albae loco constituto inunctus. Timon Epit. chronol. rer. Hung. Claudiop. 1764. pag. 87.
[478] Qui (Carolus) ubi a. 1301. in Hungariam pervenisset, ab Electo quidem Strigon., iussu Pontificis summi extra Albam unctus, sacro tamen Regni diademate nonnisi Andrea mortuo redimitus fuit. Du Fresne Illyricum Vet. et Nov. Poson. 1746. pag. 160.
[479] Pray Annal. Reg. Hung. I. 367. - Engel Gesch. d. Ungr. Reichs I. 472. - Car. Ráth Magy. Kir. hadjáratai. pag. 46.