8. Jul.[489], 7. Oct.[490] Budae, 8. Sept. et 1. Oct.[491] Strigonii, tum a. 1301. 13. Jan.[492] iterum Budae morabatur, ubi etiam die sequenti mortuus est. Porro Stephanus Vice Iudex Curiae eius 2. Febr., 30. Apr., 17, Maii, 18. Jun., 14. Jul., 14. Aug. et 19. Oct. pariter Budae nomine Regis lites dirimebat.[493] Rege ergo et Curia eius maximam anni partem Budae, Strigonio vicina, exigente, quomodo factiosi Strigonium penetrare et coronationem peragere valuissent? Ipse etiam eventuum decursus contrarium ostendit. Mortuo enim Andrea Rege, "Barones regni - ut chronica nostra affirmant - eodem anno (1301.) in duas partes celerius dividuntur, ita quod Matheus, Omodeus et Vgrinus, potentissimi principes in regno, ac alii nobiles quamplures Carulo puero adhaeserunt et eum regem nominabant, verbo, sed non facto." Horum ergo accessione sequaces Caroli audentiores effecti et partis adversae protelationem in rem suam convertentes, Carolum Zagrabia per provinciam Vesprimiensem, quam, ut vidimus, iam antea detinebant, Strigonium acceleratis itineribus adducunt, et corona, vix tamen vera et consueta, cingunt. Hac Gregorii audacia attoniti Praelati, in specie Joannes Archiepiscopus Colocensis, Andreas Episcopus Agriensis, Emericus Varadiensis, Haab Vaciensis, Antonius Csanadiensis, Nicolaus Bosnensis et Jacobus Scepusiensis, "cui usque vitam iuerat concessus episcopatus," tum Barones Dominicus filius Stephani, dicti Porch[494], magister Thavarnicorum quondam Regis Andreae, Demetrius filius Nicolai, Herricus filius Herrici, "viri valde magnifici," liberum electionis ius illaesum conservare volentes, seu ut chronica nostra dicunt: "ne regni liberi libertatem amitterent in susceptione per ecclesiam dati regis," anno eodem "in mense Julio - ut chronica nostra prosequuntur, - versus Bohemiam processerunt ad Regem Venceslaum" II., cuius proavia Constantia, Andreae II. soror fuit, quique matrem habuit Cunegundam, "fi1iam dominae Annae, filiae Belae Regis Quarti, ut regni susciperet gubernacula Hungarorum." Ast "Vencezlaus venire noluit, sed filium suum - - nomine similiter Vencezlaum in quadam villa Godin (Göding) vocata, circa Moraviam ex parte Bohemiae, quo praefati nobiles et Episcopi convenerant, in Regem Hungariae tradidit naturalem, et ipsi confectis instrumentis literarum et roborato fidei firmamento, unanimiter susceperunt." Sed haec iam initio mensis Augusti facta sunt; ablegati enim, vel adminus Episcopi memorati, 30. Julii adhuc Tirnaviae morabantur
[489] Fejér Cod. dipl. VI. II. 246.
[490] Cod. dipl. patr. VI. 463.
[491] Nr. 506.; Cod. dipl. patr. VI. 462.
[492] Wenzel Cod. Arp. V. 267.
[493] Nr. 495.; Wenzel 1. c. X. 387. 388. 394. 381. 390. 393.
[494] Quem Venceslaus Rex de gencre Ratolth descendisse asserit. Nagy Cod. Andeg. I. 42. 45.