peracta, innotuit, Praelati et Barones Venceslao adhaerentes ad reprimendum Carolum, Joannem, filium Henrici Bani, destinarunt, qui fugato Carolo et Gregorio expulso, Strigonium occupavit et subin Venceslao, "recepta ab ipso - ut Thomas Archiepiscopus Strigon. a. 1305. testatur - maxima quantitate pecuniae" resignavit.[498] Gregorius residentiam suam, numquam amplius reversurus, excedens, cum Carolo Budam se recepisse videtur; teste enim Nro. 352. Budae pro plebano s. Mariae sententiam tulit, quod tardius, post adventum nempe Venceslai, facere omnino nequivisset. Interim Praelati et Barones supra memorati Venceslaum in villa Göding recipientes, "ab hinc - ut chronica nostra prosequuntur - Te Deum laudamus altissime proclamantes, ad Albam civitatem regiam devenerunt, ubi Johannes Archiepiscopus Colocensis cum episcopis aliis superius nominatis honorifice eum coronaverunt, sedes namque tunc Archiepiscopatus Strigoniensis vacabat. Inde Budam" venerunt. Carolo itaque ulterius recedendum erat, recepit se autem ad inferiores Regni partes, unde regnum occupaturus egressus fuerat. Sic chronicon Zwetlense ad a. 1302. ait: "Interim Karolus puer predictus non omnino a spe sua diffidens, eventum rei in extremis Ungarie partibus expectabat, potiorum de Ungaria comitum consilio rectus et auxilio roboratus[499]; Chronicon autem Leobiense locum etiam commorationis adnotat: "Karolus vero in Monasterio Belae Fontis, Cisterciensis ordinis degebat, sustinens aspera plurima et adversa."[500] Ergo Petrovaradini, in confinio Hungariae ad litus Danubii sito, ubi Abbates huius monasterii residebant[501], se continuit. Carolum comitatus est Gregorius noster, nam 1301. 6. Oct. literas in Boldvakő expedivit. (Nr. 524.)
Sic ergo duos Hungaria reges habuit, nullum tamen, qui imperaret et regni negotia dirigeret; nam, ut chronica nostra referunt, Venceslao, "quem Hungari Ladizlaum vocaverunt, in Bnda degente, nullum castrum, nulla potentia seu potestas, nullum ius regale, sicut Karulo puero, ex parte Baronum restituitur, sed una pars regni Karulum, altera Ladizlaum Regem appellabant, nomine tantum, sed non re vel effectu Regiae Maiestatis seu potestatis." Maior quidem pars Ladislao adhaerebat, sed pro infortunio illius Joannes Archiepiscopus Colocensis paulo post coronationem obiens, nemo erat, qui Barones in officio et fidelitate contineret. Porro Bonifacius Papa ad succurendum Carolo, Nicolaum Ostiensem Episcopum a. 1301. 13. Maii Legatum in Hungariam dimisit (Nr. 520.) qui iam ante 25. Oct. Strigonium, inde Budam pervenit et Praelatos ad diem hunc convocavit (Nr. 527.) quibuscum reipsa post diem hunc Budae "plenum concilium solenniter" celebravit. (Nr. 528.) E Praelatis adfuisse videntur Theodorus
[498] Fejér Cod. dipl. VIII. I. 184.
[499] Pertz Script IX. 660. Pez Script. I. 475.
[500] Pez Script. I. 881.
[501] Czinár Monast. II. 78.