fautorem noverit, non tamen illum tantae dignitati sufficere reputavit; in responso enim suo eidem Legato iniungit, ut exquirat diligenter et caute de personis idoneis, oriundis tam de regno Hungariae, quam etiam extra illud, quas Strigon. et Colocensi ecclesiis aptas iudicaverit, easque et conditiones earum insinuet. (Nr. 531.) Quem Legatus sedi Strigon. praeficiendum commendaverit, ignoramus, in Archiepiscopum tamen Colocensem proposuisse videtur Stephanum, a. 1300. Andreae Regis Vice Cancellarium et Praepositum Transilvanum[508], a Papa etiam acceptatum, quem iam 10. Sept. 1302. ipse Gregorius noster "in Archiepiscopum Colocensis ecclesie electum et consecratum" appellat (Nr. 552.) et cui Papa 3. Febr. 1303. pallium Archiepiscopale assignavit.[509]
Sed et Carolus cautum esse iudicavit Gregorium tantopere exosum, nimio favore prosequi. Officium Vice Cancellarii quidem illi concredidisse videtur, literae enim Caroli 1302. circa 10. Sept. datae sunt "per manus venerabilis viri, domini Gregorij, dei et apostolica gracia electi et amministratoris Strigoniensis et Albensis ecclesiarum generalis, dilecti et fidelis nostri, Aule nostre vice cancellarij." (Nr. 551.) Sed quemadmodum Gregorium qua Electum Strigon. unicum tantum Andreae III. Regis diploma signasse vidimus, sic et nunc unicum hoc, quod sciam, Caroli diploma ut Vice Cancellarius eiusdem edidit. Et licet Carolus servitia fidelium suorum remuneratus fuerit et in specie recte diplomate hoc, per Gregorium signato, Joanni Episcopo Nitriensi Comitatum Nitriensem ideo maxime contulerit, quod is, cum "Gregorio electo Strigon. in introductione nostra in Hungariam, regnum nostrum, gratissimos et fideles exhibuit famulatus;" Gregorio tamen favores quospiam praestitisse, aut semet pro confirmatione illius apud Papam interposuisse, nuspiam legitur.
Ast Gregorius animo non despondens, iter coeptum prosecutus est; sic civitatem Albensem ecclesiastico supposuit interdicto (Nr. 578.) cives autem Budenses, Venceslao adhaerentes, excommunicat, quam sententiam Nicolaus Legatus in recessu suo ab hac urbe renovans, novem annorum turbae enatae sunt; "interdictum quippe - ut Chronica nostra asserunt - religiosis et plebanis stricte servantibus, surrexerunt pseudo-sacerdotes et perfidi, qui manifeste Divina populo celebrabant et Sacramenta ecclesiastica ministrabant publice interdictis. Insuper malum malo cumulantes perniciosius, conuocato populo, accensis lucernis, summum Pontificem, Christi vicarium, Archiepiscopos et Episcopos universos regni Hungariae, ac viros religiosos communiter excommunicatos altis vocibus promulgabant." Cives Budenses schismaticis his novem annorum decursu adhaerebant; Thomas Archiepiscopus Strigon. enim
[508] Fejér Cod. dipl. VI. II. 248. 251. 255. 256. 258. 260. 265. 266. Wenzel Cod. Arp. V. 245. X. 369. 373. XII. 656. Cod. dipl. patr. VI. 460.
[509] Theiner Mon. Hung. I. 395.