Botond fratri eiusdem vendiderat," restituerit. Contra idem Comes Thomas "terram septuaginta iugerum, quam idem Comes Thomas eidem Comiti Michaeli et filijs suis a Nicolao Archidiacono et Bothond fratre suo - - comparauerat de terra eorum Pehchan nominata" reliquerit possidendam. Datum Regni anno octavo.
Wenzel Cod. Arp. X. 301. - Vide Nrum 376.
456.
1298. 28. Jul. - Thomas Praepositus et Capitulum Strigon. Stephanum Archidiaconum de Trencsén nomine filiorum Drág de genere Kurus contra Erdeus de Berencs ob violentias commissas protestatum fuisse testantur. Datum feria secunda proxima post festum b. Jacobi Apost.
Fejér Cod. dipl. VI. II. 161.
457.
1298. 15. Aug. - Andreas III. medietatem Danubii, hospitibus de Maros indebite collatam, Praepositurae Dömösiensi restituit.
Nos andreas, dei gracia Rex Hungarie, memorie commendantes, significamus, quibus expedit, uniuersis presencium per tenorem, Quod licet nos medietatem Danubij, quantum extenditur cursus metarum aque Danubij, ecclesie beate Margarethe virginis Dymisiensis, ab Insula Leustachij usque ad Ipultu, a parte uille hospitum nostrorum de Morus, eisdem hospitibus nostris de Morus contulerimus; tamen quia constitit nobis per priuilegium domini andree, Regis Vngarie, aui nostri karissimi, clare memorie, totum Danubium cum piscacione vsonum et pisscium, quantum a predicta Insula Leustachij usque ad Ipultu distenditur, esse et fuisse ecclesie et Capituli Dymisiensis, totum fluuium Danubij, iuxta continenciam priuilegij eiusdem domini Regis andree, simul cum piscacionibus vsonum, qui uulgariter Tana dicitur, et pisscium, eidem ecclesie preposito et Capitulo Dymisiensi restituendem duximus et reddendum pleno iure, sicut ipsorum fuerat ab antiquo; reuocantes auctoritate presencium litteras seu munimenta, ipsis hospitibus de Morus super ipsa piscacione et medietate Danubij per nos concessa; ipsis hospitibus de Morus super premissis de cetero perpetuum silencium inponentes. Datum Bude in festo asumpcionis virginis gloriose, anno domini Millesimo CC°. nonagesimo octauo.