Praelatos, nullo iuris ordine observato, nulla iusta causa assignata, nulloque termino praefixo, fecit Vesprimium accersiri in medium infidelium et perturbatorum pacis regni, ac locum periculosum et omnino suspectum. Et cum ipsi Praelati sint maternorum uberum, filii videlicet sacrosanctae Romanae Ecclesiae, desiderantes - - sub hoc impacati temporis discrimine consolari et iuvari ab eo, tamquam Nuncio sanctae Matris; - - Paulum Praepositum Ecclesiae Strigon. et Nobilem virum Henricum, communicato consilio cum Rege et regnicolis, ad eundem Electum destinarunt, ut ipsum Electum ad veniendum ad congregationem praescriptum honore et reverentia, quibus decet, inducerent et rogarent, ut una cum ipso pari voto et communi consensu, habito tractatu diligenti, commune bonum pro pacifico statu regni et Ecclesiarum, quod anno praeterito per eosdem Praelatos et universos regnicolas inchoatum fuerat, divino adiutorio felicem perducerent ad effectum et nihilominus de iurisdictione et potestate ac officio suo, si quae a Sede Apostolica habet, eos per suas litteras seu commissiones Apostolicas edoceret. Qui quidem G. Electus, sic reverenter et instanter requisitus et rogatus, nec in ipsam congregationem, in qua plurima bona de statu totius Regni pacifico et Ecclesiarum ordinare potuisset, venire voluit, nec supradictis, ad ipsum Electum accedere paratis, locum tutum et securum assignavit, nec etiam iurisdictionis suae copiam - - curavit exhibere; quin potius gravissimas et formidabiles comminationes inculcavit, videlicet, quod nisi Praelati praedicti eius voluntati et beneplacito parerent, excommunicationis sententia eos innodaret et non solum spiritualiter, sed et temporaliter mulctaret et puniret; cum tamen omnimoda securitate - - secure et libere et sine aliqua haesitatione in persona propria et suorum, salvis omnibus bonis et rebus suis, venire in praedictam congregationem, vel in aliquem locum securum et honestum, si voluisset, potuisset; se receptans apud infideles regni, praecisos et excommunicatos - - propter nefandissima et execrabilia scelera, quae in effractionibus Ecclesiarum Dei, oppressionibus pauperum, coedibus Clericorum et Laicorum - - et infinitis, ac horribilibus destructionibus, spoliationibus et vastationibus fere a temporibus quatuor regum regni Hungariae miserabiliter perpetrarunt, eosdem pestilentes et omni supplicio dignos confortans in sua pertinatia et malitia antiquata, absolvens etiam eos passim, qui ratione praemissarum iniquitatum - - a suis Dioecesanis sententiam excommunicationis incurrerunt, irrequisito excommunicatore. - - Et ut illud novissimum minime omittam, in gravamen etiam regni, ac Regis, nec non omnium Praelatorum periculum et destructionem omnium de regno, ac dissolutionem praedictae congregationis, ex qua salus totius regni et pax opulentissima eliciebatur, animos praedictorum flagitiosorum et damnatorum, quantum in ipso fuit, provocavit, propter quod terribilem feritatem Tartaricae nationis, adhuc, Deo propitio, quiescentem