quiescentem, non solum regnum Hungariae, sed et orbis occidentalis verisimiliter et sine dubio poterit formidare. Ex his itaque grauaminibus - - et multis coniecturis verisimilibus, quibus praedictus G. electus deprehenditur non solum esse suspectus, sed et manifestus in grauaminibus illatis et inferendis in Regem, Praelatos universos et Capitula eorumdem, nec non omnes Barones ac regnicolas sentiens praegravari et praegravatos esse; vice et nomine - Regis, ac Praelatorum, omniumque Baronum et universorum Nobilium - coram vobis - - Praeposito et aliis Fratribus de Conventu s. Stephani, vicem totius Conventus habentibus, Sedem Apostolicam appello, - - offerens me omnia praemissa probaturum, - - ponens ipsum - - Regem, Praelatos, ac Capitula praedicta, Barones, nec non totum regnum super protectione apostolica speciali. Praesentem inquam appellationem publico coram vobis; quia in personam, seu praesentiam ipsius Electi, in longinquis, videlicet in quodam castro nefandissimo, apud S. Crucem in partibus Ultradravanis, multis milliaribus procul moto, agentem, adire minime potuissem. Cuius rei veritas in personis praedictorum discretorum virorum, scilicet Pauli Praepositi et Comitis Henrici, plurimorum patuit notioni, qui ad praefatum Electum missi, ut praemittitur, cum decenti et armato comitatu, insultas praedonum, non solum formidabiles, sed et periculosos, in eundo et redeundo vix evadere potuerunt.
E Nro. 474., qui etiam Datum ostendit. - Cum anni huius die 24. Apr. et anni insequentis die 22. Jan. Thomas Praepositus Strigoniensis occurrat, Paulus, qui in literis his Praepositus Strigon. appellatur, Praepositus non Maior, sed s. Stephanij aut s. Thomae de Strigonio fuerit.
474.
1299. 6. Jul. - Praepositus et Conventus Varadiensis appellationem, Nr. 473. comprehensam, coram se factam testantur.
Nos Frater Jacobus Praepositus et Conventus s. Stephani Ordinis Praemonstratensis de promontorio Varadiensi - - significamus, - - quod cum nos Praepositus cum maiore parte Conventus nostri ad generalem regni congregationem in locum Rakus vocatum pro statu bono regni reformando et Ecclesiae nostrae negotiis accessissemus, venerabilis Pater E. cum sufficienti Procuratorio, nobis praesentato et perlecto, anno Domini M. CC. nonagesimo nono, mense Julii, in octava Apostolorum Petri et Pauli, contra discretum virom G. Electum Ecclesiae Strigon., in scriptis coram nobis publice Sedem Apostolicam appellavit et appellationem mandato et nomine Domini Andreae - - Regis Hungariae et Domini Joannis Archiepiscopi Ecclesiae Colocensis et Capituli eiusdem et omnium aliorum Episcopatuum et capitulorum cathedralium