cathedralium utriusque Provinciae Strigon. et Colocensis, Baronum atque Nobilium regni Hungariae factam publicavit in hunc modum:
Sequitur Nrus. 473.
Quam quidem appellationem in scriptis coram idoneis testibus rogatis, per nos missis, Procuratoribus seu vicariis praedicti G. Electi apud Strigonium praedictus Emericus dari fecit et offerri.
Pray Hierarch. II. 166. a). Katona Hist. Crit. VI. 1219. Kovachich Supplement. ad Vestigia Comit. I, 226. Fejér Cod. dipl. VI. II. 202.
475.
1299. 14. Aug. - Andreas III. Rex filiis Draag possessiones eorum haereditarias, Rajcsan, Illuz, Berench et Doboz, quas Mathaeus filius Petri Palatini, qui contra Maiestatem Regiam processerat, regnum spoliando, suis servientibus contulerat, ob servitia eorum meritoria restituit. Datum Strigonii in vigilia assumptionis b. Virginis.
Fejér Cod. dipl. VI. II. 187.
476.
1299. 28. Oct. - Magister Nicolaus, Canonicus Ecclesiae Transsilvanae, nomine Petri Episcopi sui contra Gregorium Electum Strigon., qui eundem Episcopum excommunicavit, ad Papam appellat coram Conventu de Kolosmonostor.
Noveritis, quod licet Dominus Petrus, legitimus et unicus (?) Episcopus Transylvanus, iuxta seriem nuperne generalis constitutionis, per Dominum Andream - - Regem Hungariae illustrem, eiusque Praelatos, Barones, ac nobiles universos sancite, ad quindenas festi b. Georgii Martiris (8. Maii) iuxta Danubium, una cum reliquis Prelatis, Baronibus et nobilibus universis pro tractandis arduis Regni huius negotiis, tentandaque partium reconciliatione convenerit, ibidemque - - cuncta egerit, tentaveritque, que pro reformalione publice tranquillitatis et status Regni, ac pro recuperatione immunitatis ecclesiastice necessaria videbantur; et licet idem Dominus Petrus plurimus in eo desudaverit, ut magister Gregorius Electus Strigon. Regno huic reconciliaretur; tamen ipse magister Gregorius, nescitur quo ductus zizanie mente, immemor tante benevolentie et fraternalis in Christo charitatis, semet non solum Strigoniensis, sed et Albensis ecclesiarum administratorem et nuncium Sancte sedis Apostolice affectans et adserens, non modicas eidem Domino Petro