508.
1300. 18. Sept. - Petrus Bonzano, Legatus Andreae III. Regis ad curiam Romanam, Michaeli Mauroceno Comiti Jadrensi, cognato Regis scribit, quod Rex, qui eum gratanter excepit, "pecuniam mittit ad curiam Archiepiscopatus Strigon. pro Domino Fratre Antonio (Episcopo nempe Csanadiensi) et promittit mihi, quod in festo beati Martini (11. Nov.) mittet quaterna millia librarum denariorum pro facto (possessionis) de Brandolo; - - si non mitteret - - et si factum domini fratris Antonij non posset expediri; imposuit mihi, quod de denarijs, quos mittit ad curiam, solvam dictos denarios. Dominus Rex sanus erat, et bene sciebat adventum nepotis Regis Caroli et de eo non curabat. - - - Mattheus de Trenchinio ad mandata Regis, et alii multi barones, qui ei fuerant rebelles et infideles, episcopi omnes et Archiepiscopus Colocensis sunt cum Domino Rege et multi ex eis erant in Curia. - - Datum Veneciis die 18. Sept.
Wenzel Cod. Arp. V. 260. - Magy. Tortenelmi Tar. IX. 9. - Fejér Cod. dipl. VII. IV. 243. idem ad a. 1298. 18. Sept. enarrat. De Antonio hoc Andreas Rex eidem Petro, quando ab eo recessit, dixit "quia si negocium Episcopi (Antonii nempe) non expediatur, ego ordinabo, quod de dicta pecunia (quatuor millium librarum denariorum) soluatur." Wenzel ib. pag. 264. - Antonius hic fuit Episcopus Csanadiensis, qui a. 1292. ac 1306. et hac vice quidem, ut Cancellarius Ottonis Regis Hung. occurit. Fejér Cod. dipl. VII. V. 502. et VIII. I. 198. Antonius hic anno hoc 1300. pariter Romae agebat, adminus 2. Nov. ibi fuit. Fejér Cod. dipl. VI. II. 271.
509.
1300. 29. Sept. - Capitulum Jauriense Nicolaum Abbatem Montis Pannoniae, ne quis Bona Monasteriorum Ordinis s. Benedicti occuparet aut detineret, prohibuisse testatur.
Nos Capitulum ecclesie Beate Virginis de Jaurino memorie commendamus, quod Religiosus Vir Dominus, Frater Nicolaus, Abbas Monasterii sancti Martini de sacro monte Pannonie ad nostram veniendo presenciam, in Persona Universorum Virorum Religiosorum, sub regula sancti Benedicti in regno Hungarie degencium, coram detexit cum querela, quod nonnulli seculares homines in ipso Regno Hungarie existentes, qui Dei timore postposito, iurisque rigorem non verentes, possessiones nonnullorum Monasteriorum prefati Ordinis, sylvas, piscinas, terras, tributa, portus, fora et alia diversa iura eorundem per Divos Reges Hungarie et alios viros Christicolas fundatores ipsorum Monasteriorum, et alios ipsis Monasterris et usui fratrum ordinis Sancti Benedicti in prememorato Regno Hungarie datas et applicatas, imo et aliqua ex ipsis