569.
1303. 7. Sept. - Gregorius electus Strigon. Anagniae occiditur.
"Cum prelibatus Gregorius - - ad prefatam sedem (apostolicam) vivente adhuc predecessore predicto (Bonifacio VIII.) pro nonnullis expediendis negotiis accessisset, ibique moram contraheret, debitum nature persolvit." Haec Benedictus PP. XI. a. 1303. 4. Nov. testatur (Nr. 572). Michas Madii coaevus autem mortem eius violentam sic adnotat: "Per idem tempus dominus Papa Bonifacius Ananiae a familia Regis Franciae et Columnensibus fuit captus, et Dominus electus Strigoniensis, Gregorius nomine, occiditur a filiis Nicolai de Columna."[527] Bonifacium PP. VIII. a. 1303. 7. Sept. captum fuisse, plures testantur.[528] Ast inter aggressores non filios Nicolai de Columna, sed milites Sciarra de Columna commemorat Benedictus PP. XI. in bulla flagitiorum scelus, a. 1304. 7. Iun. edita[529] qui tunc Episcopus erat Ostiensis, et fugientibus Cardinalibus ceteris, cum Petro Hispano Episcopo Sabinensi Benedicto fideliter adhaesit, adeoque oculatus erat testis. Ab his ergo militibus Sciarrae de Colonna occasione irruptionis in palatium, adeoque 7. Sept. occisus fuerit Gregorius noster; certum enim est, plures tunc e familia Papae interiisse.[530]
570.
1303. 26. Oct. - Capitulum Poson. Thomam de Oroszvár tribus marcis argenti servum Bak liberum dimisisse testatur.
A. B.
Vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Poson. salutem in domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod constitutis coram nobis personaliter Thoma filio Eguch de Vruzwar et Domina Catha, uxore sua, filia Marcelli filij Seue, ac filijs suis, scilicet Sthephano et Nicolao pro se et pro omnibus fratribus suis et cognatis suis, ex vna parte; Bok filio Keus, proprio hereditario seruo eiusdem domine et filiorum suorum, qui personaliter aderat et se seruum eiusdem domine et thome mariti sui et filiorum suorum asseruit, ex altera; idem thomas, domina Catha uxor sua et filij sui supradicti sunt confessi, quod ipsi eundem Bok seruum ipsorum, receptis ab eodem tribus Marcis finiti argenti
[527] Schwandtner Script. Rer. Hung. folio III. 638.
[528] Bernardus apud Raynaldum ad a. 1303. Nr. 41. Vide etiam Pertz Script. XVI. 418. et XVII. 553.
[529] Raynaldus ad a. 1304. Nr. 13.
[530] Pertz Script. XVIII. 729.