VIII.
MAGISTER MICHAEL.
1303. 4. Nov. - 1304. Sept.
"Dominus Mychael cum armis defendebat, in quantum poterat, ecclesiam suam."[531] Alter nempe turbulentis illis temporibus modus iura Ecclesiae vindicandi non supererat; sicque vel ideo dignissimus Lodomerii successor futurus, sed ob breve, quod fecit, regimen numerum solum, non item et merita Archiepiscoporum augere potuit.
Michaelem de genere Bew (Bő) descendisse, Catalogus Lendvayanus asserit quidem, sed fontem more suo non allegat; nobilitatem tamen generis eius Benedictus PP. XI. extollit. (Nr. 572.) Minora, quae gesserit, officia ignoramus. Occurrit quidem a. 1270. Magister Michael Notarius aulae Stephani Regis[532], qui si idem fuit cum Michaele nostro, tunc quartus iam ex aula Regis huius exsurrexit Archiepiscopus Strigon.
Annis 1287-1296. Praepositus erat Ecclesiae Transilvanae[533], sed iam a. 1296. Praepositus huius ecclesiae et Electus Zagrabiensis scribitur[534], paulo post a Papa confirmatus, nam 20. Jan. 1297. iam se "dei gracia episcopum zagrabiensem" appellat.[535] Historiam eius, qua Episcopi Zagrabiensis, fusius
[531] Statuta Capituli Zagrab. sec. 14. Tkalcsics Monum. Ep. Zagrab. II. 6.
[532] Wenzel Cod. Arp. VIII. 301.
[533] Ibid. IV. 303. X. 62. 83. 85. 86. V. 132.; Cod. dipl. patr. VI. 377. 414.; Fejér Cod. dipl. VII. II. 179.; Fontes rer. Austr. Dipl. XV. 188.
[534] Fontes rer. Austr. 1. c. 197. et Wenzel 1. c. V. 155.
[535] Tkalcsics 1. c. I. 238.