pertractant Kercselich[536] et Farlati[537], sed narrationi plura immiscent, quae crisim nullatenus sustinent. Nos ea solummodo hic proferimus, quae fide diplomatum constant.
Michael Andreae Regi fidelissimus, eius partes cum reliquis Praelatis contra Gregorium Electum Strigon., ut e dissertatione nostra (pag. 437.) patet, constanter tuitus est. Imo a Rege hoc ideo praeprimis promotus fuisse videtur, ut Sclavoniam in fidelitate contineret. Quantopere Regi acceptus fuerit, literae eiusdem, 7. Jan. 1298. editae, docent, quibus "ad instanciam et peticionem venerabilis patris Michaelis, dei gracia episcopi zagrabiensis, dilecti et fidelis nostri, considerantesque ipsius fidelitates et seruiciorum merita," possessionem Triburya, per Michaelem comparatam, a iurisdictione seculari eximit.[538] Sed illimitatam, qua gaudebat, fiduciam id quam maxime ostendit, quod eum Albertinus Maurocenus, Andreae Regis avunculus, quem Rex, ut ipse fatetur, "vice parentis habuit," cuique "Ducatum totius Sclauonie, qui est prima dignitas regie prolis et insuper Comitatum de Posega" contulit[539], Cancellarium suum constituerit.[540] Aliis etiam dignitatibus ornatus fuit; in literis enim suis se Comitem de Garig et de Gersenche appellat, et alios duos Comitatus nempe de Vgra et de Iwangh suos asserit.[541] His dignitatibus convenienter frequentiorem sibi aulam instauravit. Sic a. 1297. literas edit "per manus magistri Dominici lectoris ecclesie nostre zagrabiensis, tunc notariorum nostrorum magistri," alias "prothonotarii nostri."[542]
Michael ergo Regis patrocinio tutus, ecclesiam suam forti animo regere coepit et contra adversarios suos simul et Regis, qui plures iam tunc in Croatia debacchabantur, armis intrepide defendere. Ante omnia Capitulum, ut Farlati et Kercselich e fontibus, ut videtur, genuinis narrant, ab intrusis per Joannem antecessorem suum extraneis repurgavit, tum ad bona Ecclesiae quae idem antecessor abalienavit, recuperanda processit. Castrum et Comitatum Gerzencze filiis Henrici Bani, Castrum autem Garich Comiti Gardun, qui alias Gyamus, Ganus, Janinus, Ganinus et Gardinus[543] dicitur, armatis militibus eripuit quidem, sed una infensissimos sibi hostes in spoliatis his acquisivit, qui furore repleti, bona ecclesiastica quavis occasione immaniter devastarunt. Gardini praeprimis moliminibus ipsa loci vicinia favebat, Castellanus enim erat
[536] Hist. Eccl. Zagrab. I. 96.
[537] Illyricum Sacr. V. 385.
[538] Tkalcsics. Mon. Ep. Zagrab. 239.
[539] Fejér Cod. dipl. VII. V. 546.
[540] Tkalcsics 1. c. 238.
[541] Ibid. 238. 243.
[542] Ibid. 239. 244.
[543] Ibid. 225. 233. 235. 240. 243.