Castri Medvevr. Castrum hoc, ut iam observavimus, Philippus Episcopus, ad sedem Strigon. dein translatus, communibus cum Capitulo impensis exstruxit a. 1255. Tardius Bela IV. Rex illud ad tempus recepit[544], sed iterum ecclesiae restitutum, Joannes Episcopus, Michaelis antecessor, cum multis aliis ecclesiae bonis alienavit; Statuta enim Capituli memorata haec de Joanne scribunt: "cuius tempore fuit castrum Medue ab ecclesia alienatum et fuit per hoc ecclesia in persecutionibus posita maxime quantum ad capitulum."[545] Errant tamen scriptores memorati, dum Castrum hoc per Joannem Episcopum Gardino venditum fuisse asserunt; nam ipse Gardinus se anno 1290. adhuc "Castellanum venerabilis patris, domini Johannis dei gracia episcopi zagrabiensis, de castro Meduey et Blagosa" appellat[546]; anno autem 1294. iam Andreas Rex castrum hoc suum dicit[547] et a. 1295. Joannes Episcopus Gardini his verbis meminit: "comes Nicola castellanus domini regis de Medwe et Janinus frater eiusdem."[548] Non ergo Gardino, sed Regi Episcopus Castrum hoc cessit, qui Gardinum, quem Gyamum dicit, in Castellanatu reliquit. Licet autem Rex Cameram Zagrabiensem eidem Gardino ea lege contulerit, "ut amplius de eodem castro nostro nullum nocumentum inferri presumatur, sed de nostris rebus custodes nutriantur[549]; Gardinus tamen in obversum huius dispositionis regiae victualia a Capitulo Zagrab. postulare praesumpsit, quod Michael noster resciens, Capitulum ab omni praestatione brevi hac epistola prohibuit:
Mychael, dei gracia episcopus zagrabiensis, Honorabilibus viris, fratribus suis in Christo karissimis, capitulo zagrabiensi sincere karitatis augmentum cum benedictione paterna. Relatum est nobis, quod Ganinus, castellanus de Medued, a vobis peteret victualia; unde cum ecclesiam nostram sibi, vel cuique alteri tributari non velimus: devocioni vestre universitatis mandamus in presentibus, quatenus dicto castellano de Medued de victualibus breviter uichil detis, nec dari faciatis.[550]
Sequelam huius mandati Kercselich sic enarrat: "Gardinus concitata plebe, Zagrabiam occupat, Basilicam Thesauro omni spoliat, aedes Canonicorum evertit, substantiam abripit, imo Lectorem Dominicum vita privat, quosdam in Castro Medve captivos habet Canonicos, alios per cives in eorum
[544] Vide Tom. I. pag. 467. 469.
[545] Tkalcsics Mon. Ep. Zagrab. II. 6.
[546] Ibid. I. 227.
[547] Ibid. 233.
[548] Ibid. 235.
[549] Ibid. 233.
[550] Ibid. 240. - Farlati 1. c. 386. - Fejér Cod. dipl. VI. II. 56. tum VIII. VI. 5. sed hic iam ad a. 1302.