villa - - detinet. Aberat Michael, sed re intellecta, ex templo occurrit, Gardinum cingit et Medve obsidet, non recedens, quoad Gardinum captivum non obtinet, ac Andreae Regis substernat iudicio. Quid Gardino factum sit, nil scimus aliud, ac quod is Andreae Regi in sui liberationem Castrum Medve dederit."[551] Plura in narratione hac vacillant. Gardinus nempe castrum hoc, ut vidimus, alioquin iam regium, Regi dare non potuit. Porro si Dominicus Lector reipsa vita privatus fuit, tunc haec omnia a. 1296., ut Kercselich asserit, evenire non potuerunt; Dominicus enim adhuc a. 1299. 12. Mart. protonotarium Michaelis egit.[552] Ceterum ut ut haec sint, Gardinum magnas violentias exercuisse, Michael ipse testatur, in literis enim a. 1299. exaratis hostem et tyrannum notorium dei, ac ecclesiae Zagrabiensis gravissimum persecutorem eum appellat, cui possessionem Gulynchi, per Joannem Episcopum eidem donatam, "pro nefandis excessibus" ademit.[553]
De excessibus autem Henrici bani edocent nos literae Capituli Chasmensis a. 1299. datae, in quibus legitur, "quod cum Georgius et Matheus Petrum filium Prelsa - - graviter fuerunt persecuti, non veriti in hac parte fidem domini sui episcopi (Michaelis) violare - - et propter hoc possessionibus suis, in episcopatu existentibus, per dictum dominum episcopum digne fuissent privati; maxime, quia eciam postmodum Henrico bano, tunc contra regiam maiestatem procedenti, ausu ducti temerario adherentes, super liberam villam chasmensem et domos fratrum ipsius domini episcopi, capitulo loci eiusdem, sub vexillo eiusdem Henrici bani irruerunt, dampna inibi plurima inferendo." Quare possessionem Megereuche "domino episcopo et ecclesie sue in recompensacionem dampnorum suorum et huiusmodi excessuum emendacionem" tradiderunt.[554] Inimicum praeterea habuit Ladislaum Comitem de Vaguth, quem a. 1302. quibusdam terris in Comitatu Chasmensi privavit.[555]
Ad reprimendas igitur malevolorum excessus, bellicis laboribus insudare Michael coactus; non tamen pauperum inopia pressorum oblitus fuit. Sic a. 1299. cognati comitis Hudina coram Capitulo Chasmensi recognoscunt: "quod ipsi in paupertatem seu inopiam nimiam propter crebros depredatorum regni insultus et vastus incidissent et famis inedia laborantes, per dominum nostrum episcopum (Michaelem) tunc misericorditer et pie cum eisdem agentem et victum seu alimoniam ipsis impendentem, sustentati et de famis periculo erepti extitissent."[556] Nec ecclesiae suae inter tumultus hos prospicere cessavit
[551] L. c. 97. In eundem sensum Farlati 1. c. 386.
[552] Tkalcsics Mon. Ep. Z. I. 244.
[553] Ibid. 243.
[554] Ibid. 240.
[555] Kercselich Hist. Ep. Zagrab. 99.
[556] Tkalcsics 1. c. I. 241.