cessavit. Sic a. 1301. cum Nobili quodam Georgio terras Lypenicza in Ivanich et Podgoria in Gore cambiat.[557]
Scriptores memorati fuse narrant Michaelem a Nicolao Episcopo Ostiensi, Papae Legato ad sequenda castra Caroli sollicitatum, non tamen permotum, imo potius auctorem eum Legato fuisse, ne vivente Andrea, Caroli vel mentionem faceret. Sed tota haec narratio ultro per id refellitur, quod Nicolao tantum 1301. 13. Maii, ergo mortuo iam Andrea Rege, munus legationis commissum fuerit. (Nr. 520.) Michael quidem statim post mortem Andreae Regis, a Legato forte permotus, vel alia e causa, ad partes Caroli transiisse videtur; inter Episcopos enim, qui Venceslao regi, ut pag. 445. vidimus, obviam iverunt, non recurrit; imo eum iam a. 1302. 10. Sept. in Castris Caroli, Budam obsidentis, invenimus. (Nr. 552.) Ex his etiam si secus non constaret, ultro sequitur eum a Venceslao ut scriptores memorati praetendunt, Metropolitam Strigon. nominatum non fuisse.
A. 1303. Bonifacius PP. VIII. Venceslaum et Carolum "eorumque sequaces et alios, qui sua crederent interesse," Romam evocans, Michael cum Archiepiscopo Colocensi et aliis ex parte Caroli comparuit.[558] Sententia 31. Maii secundum Carolum lata[559], dum cum Colocensi Archiepiscopo "in procinctu itineris veniendi versus Ungariam esset circa Neapolim," recepit literas Papae, 11. Junii exaratas, quibus illi et Archiepiscopo praedicto iniungitur, quatenus sententiam Papae "in locis et terris vicinioribus, magisque propinquis Regi Boemie" divulgent et publicent solenniter, "ita quod prefati Boemie Rex et natus (filius eius) de premissis ignorantiam non valeant allegare."[560] In sequelam igitur huius mandati sententiam hanc, postquam eam cum Gregorio Electo Strigon. et reliquis Episcopis in Hungaria et Transilvania generaliter publicassent(Nr. 566.), speciatim 30. Julii coram Capitulo Chasmensi ambo personaliter constituti, "perlegi fecerunt, pronunciaverunt et publicaverunt sollemniter, presentibus clero, religiosis, nobilibus, incolis, civibus, populis et hominibus Civitatis et provincie ad hoc convocatis." Porro Archiepiscopus Colocensis 6. Augusti coram Bosnensi, 10. Aug. autem coram Bachiensi Capitulis in persona propria eandem publicavit; 12. autem Augusti coram Albensi Capitulo per fratrem Lucam de ordine Praedicatorum, amborum nomine fuit publicata; tandem 9. Sept. literas Capitulorum super publicatione editas Papae e possessione Vaska Dioecesis Zagrabiensis submittunt.[561]
Interim Gregorius, Electus Strigon. Anagniae, ut vidimus, 7. Sept. occisus
[557] Kercselich Hist. Ep. Zagrab 99.
[558] Theiner Mon. Hung. 398. et Nr. 559.
[559] Ibid. 397.
[560] Ibid. 400.
[561] Ibid. 402-405.; Fejér Cod. dipl. VIII. I. 132.