fuit. (Nr. 569.) Bonifacius autem Papa 11. Oct. obiit, successorem 22. Oct. nactus sub nomine Benedicti XI. eundem Nicolaum Episcopum Ostiensem, qui paulo ante in Hungaria Legatum egerat. Hic adiuncta Regni et personas e propria experientia noscens, Michaelem, cuius nobilitatem generis, litterarum scientiam, elegantiam morum, vite mundiciam, conversationis honestatem, discretionis industriam et aliarum virtutum insignia "nobis - verba sunt Papae - hactenus in minori officio constitutis et in illis partibus legatione fungentibus, facti evidentia patefecit," quique illum, si Kercselich vera narret, e summo discrimine, probabilius occasione recessus sui e Civitate Budensi[562] salvavit, 4. Nov., ergo paulo post adeptam tiaram, ad Sedem Strigon. transtulit, Regi commendavit (Nr. 572.) et illi etiam pallium submisit, nam Michael se a. 1304. 24. Aug. iam non Electum, sed Archiepiscopum nominat. (Nr. 584.)
Sed Michaeli etiam in nova hac dignitate cum inimicis colluctandum erat. Venceslaus enim Rex Bohemiae filium suum contra Carolum praevalere non posse videns, a. 1304. magno cum exercitu in Hungariam venit, "in portu Kakath nefandidissima sua castra fixit, ubi transiens Danubium," initio circiter mensis Julii (Nr. 583.) Michaelem Archiepiscopum "de Castro (a. 1303. 3. Jun., ut videtur, restituto[563] et de ecclesia Strigon. fugavit" (Nr. 587.) castrumque hoc filiis Henrici Bani, qui a Carolo ad Venceslai partes secesserunt, tradidit, quos dein ob immania scelera, hic patrata, excommunicationi subiecit Thomas Archiepiscopus (Nr. 598.)
Eodem a. 1304. 24. Aug. adiunctis sibi Stephano Colocensi Archiepiscopo et pluribus Episcopis ac Baronibus nomine Caroli Regis cum Rudopho Austriae Duce Posonii foedus pangit (Nr. 584.) Ast quominus plura ederet virtutum et probitatis facinora, mors invida obstitit.
[562] Vide pag. 450.
[563] Vide Nrum. 561.