574.
1303. 30. Nov. - Capitulum Poson. Pető et Sándor de Récse pro duabus marcis Dominicum servum ipsorum manumisisse testatur.
A. B.
Vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Poson. Salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod constituti personaliter coram nobis Sandur filius Stephani de Reche pro se et pro peteu fratre suo, ac pro omnibus cognatis et consanguineis suis, ex vna parte; domina Agnes hereditaria ancilla eorumdem Petus (sic) et Sandur, ex altera; idem Sandur tam pro se, quam pro fratre suo et cognatis suis est confessus uiua uoce, quod ipse Dominicum, filium eiusdem domine Agnes, pro quo eadem domina Agnes comparuit mater sua, (quia et)atem loquendi nondum pro se habuit, receptis duabus marcis ab eadem domina Agnes et Johanne filio Buhte, marito sororis eiusdem domine Agnes, plenarie, eundem Dominicum et suos successores perpetue tradidit et manumisit libertati; dando eidem ubicunque, uel apud quoscunque uoluerit, sesidendi (sic) facultatem liberam. obligando se , quod quicunque processu[565] eundem Dominicum, uel suos successores racione pristine condicionis uellet forsitan inpetere uel uexare; extunc idem Sandur, petus frater eiusdem tenentur eundem defendere et expedire proprijs laboribus et expensis. In cuius rei memoriam nostras dedimus litteras, Sigilli nostri munimine roboratas. Datum in die sancti andree apostoli. Anno domini M°. CCC°. tercio.
Fragm. sigilli e corrigia pendet. Orig. in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 23. Nr. 31.
575.
1303. 8. Dec. - Capitulum Poson. Thomam et Mauritium magistro Jacobo de Homoró terram unius aratri undecim marcis vendidisse testatur.
A. B.
Vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Poson. Salutem in domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod constitutis personaliter coram nobis Thoma et Mauricio, filijs Chun, pro se et pro Thama, filio Chilzk, cognato suo, ex
[565] Emansit: temporum.