una parte; magistro Jacobo filio Stephani de Humuro, ex altera; ijdem Thoma (sic) et Mauricius sunt confessi uiua uoce, quod ipsi terram suam hereditariam, terram Chun patris ipsorum nominatam, ex alia parte ague Humuro adiacentem, uicinam et contiguam terre eiusdem magistri Jacobi, ad unum aratrum, sicut dixerunt, sufficientem, cum omnibus utilitatibus et pertinencijs suis, scilicet aguis, pratis, fructibus, pascuis pecorum, fenetis, piscinis, pro undecim marcis uendidissent, dedissent et locassent eidem magistro Jacobo inreuocabiliter, in filios filiorum, perpetuo iure possidendam et habendam, quam summam pecunie idem Thomas et Mauricius plenarie recepisse et habere sunt confessi. Obligando se, quod quicunque processu temporum eundem magistrum Jacobum, uel suos successores racione predicte terre uellet inpetere forsitan, uel uexare; extunc Thomas et Mauricius predicti tenequntur eundem expedire proprijs laboribus et expensis. In cuius rei memoriam nostras dedimus litteras, Sygilli nostri munimine roboratas. Datum in dominica proxima post festum sancti Nycolai confessoris. Anno domini M°. C°C°C°. tercio.
Sigillum integrum e rubro serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa. 14. fasc. 3. Nr. 12. - Ed. ex alio exemplari Nagy Cod. Andeg. I. 66.
576.
1303. - Laurencius de Kural vendit Nobilibus de Divék particulam terrae.
Venditor.
Item laurencius w ... de Kural, vendidit pro tribus mar cis cum media, de consensu Zorardi et Irozlay, ac Mar celli de eadem Kural.
In anno domini 1303 A n n i vsque modo128
Emptores
Comiti Iroznao, filio Ban, ac Comiti Barleo et Andree, filio Badmer, necnon fratri eiusdem, nobilibus scilicet de dyuegh, quandam particulam terre, in kural existentem, per modum empcionis, mediante priuilegio Capituli Strigon. sibi deuolutam, ad vsum duorum aratrorum sufficientem. Situs autem ipsius terre continetur In priuilegio Capituli Nytriensis.
E regestro membran. a. 1431. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. K. fasc. 5. Nro. 52.