Petri Albensi divina officia celebravit," super irregularitate, eatenus contracta,
dispenset. - Datum Laterani II. Nonas Februarii. Anno Primo.
Theiner Mon. Hung. I. 412.
579.
1304. 23. Febr. - Capitulum Poson. Comitem Buken servum suum Paulum et filium eius manumisisse testatur.
A. B. C.
Vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Poson. salutem in domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, Quod constitutis personaliter coram nobis Comite Buken, filio Comitis Buken, ex una parte; Paulo filio Boch de Kurth, pro se et pro filio suo Ciementino, hereditario seruo eiusdem Comitis Buken, ex altera; idem Comes Buken est confessus , quod ipse eundem Paulum et filium suum supradictum pro remedio anime magistri Johannis, filij sui, perpetue tradidisset libertati, dando eisdem ubicunque, vel apud quoscunque residendi uoluerint liberam facultatem; tali nichilominus excepcione, quod quamdiu idem Comes Buken vixerit, debent eidem, tamquam uero domino suo seruire et in omnibus obedire; sed post mortem suam nullus cognatorum, uel consanguineorum suorum eosdem Paulum et filium suum Clementinum, uel suos successores possint racione pristine condicionis, uel ualeant in aliquo agrauare. In cuius rei memoriam nostras dedimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum in dominica reminiscere, Anno domini M°. C°C°C°. quarto.
Sigillum e flavo et viridi serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 23. Nr. 2. - Vide Nrum. 536. Jun.
580.
1304. 10. Maii. - Capitulum Poson. Jacobum Blasio de Gutor duos servos quinque marcis vendidisse testatur.
Vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Poson. salutem in domino sempiternam. ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, Quod constitutis - coram nobis Jacobo, filio Nycolai, pro se et pro filijs suis, scilicet Johanne, Nycolao et Mathije, Petro filio Gregorij, cognato suo, ex una parte; Comite Blasio de Guttur pro se