Strigon. et Praepositum Albensem appellat. (Nr. 598.) Ab initio statim muneris sui innumeris cum miseriis et adversitatibus, quae tunc totum quidem Regnum, factionibus dilaniatum, sed praeprimis Ecclesiam Strigon. premebant, colluctari, imo ipsam etiam sedem suam et metropolim armis revindicare debuit. Venceslaus nempe Bohemiae Rex, in recessu suo, ut iam diximus, destructa civitate Strigon., castrum filiis Henrici Bani tradidit, qui barbarica insania saevientes, centum et quinquaginta iobagiones Ecclesiae interemerunt et circumiacentes ecclesias et possessiones funditus destruentes, Ecclesiam Strigon. quingentarum millium marcarum damno affecerunt. Et quia Castrum Thomae Archiepiscopo ad iterata eius preces restituere recusabant, eosdem 31. Julii solemniter excommunicationi subiecit et sententiam hanc 2. Aug. proprio ore in Conventu Augustinianorum Albensi enunciavit et publice legi curavit. (Nr. 599.) Attamen pertinaces hi resipiscere et Carolum regem agnoscere nolentes, armis tandem domandi erant. Carolus ergo Rex "baronum, necnon innumerabilium nobilium" caterva stipatus, arcem obsidione cingit, ac fortitudine suorum - praesertim Petri filii Casimiri, qui "vulnera usque exalacionem spiritus habuit;" magistri Martini, filii Bogaar "qui diuersis se fortune casibus submittendo, mortis periculum vix evasit et duo equi ipsius sub eodem iteratis uicibus per ictum sagittarum et lapidum fuerunt interfecti," "quamplures seruientes sui extiterunt interempti, alij uero letaliter uulnerati;" Venceslai filii Comitis Mortunus, cuius servientes caesi et alii vulnerati sunt; magistri Kakas, filii Comitis Ricolfi, qui coram oculis Regis "extitit vulneratus et duo seruientes sui cum ictibus lapidum interfecti extiterunt;" et magistri Joannis de Thurna, quem famulus suus Albertus "cum letali wlnere ipsum defendit" (Nr. 604., 605. 626.) - tandem expugnavit a. 1306. ante 23. Junii (Nr. 604.) 27. autem die mensis huius iam Strigonii constitutus merita memorati Martini filii Bogar remuneratur (Nr. 605.) filii tamen Henrici bani impunes. evaserunt, quorum alter, magister nempe Henricus anno tandem 1308. 4. Jun. super observanda Carolo Regi fidelitate in manus Gentilis Cardinalis Legati, coram Thoma Archiepiscopo Strigon. et aliis iuramentum praestitit. (Nr. 639.)
Sede sua sic obtenta, ad sedem Apostolicam pro impetrando pallio archiepiscopali perrexit (Nr. 593.) prospero quidem et celeri cum effectu; 29. Nov. enim iam Posonii morabatur et se non amplius Electum, sed Archiepiscopum appellat. (Nr. 607.) Ante omnia sponsam suam, principalem nempe Regni Ecclesiam, si non pristino splendori restituere, quod tristia impediebant adiuncta, adminus a ruina salvare volens, a magistro Bede, nobili de Sag, quadraginta duas marcas mutuo levavit, quas deinde "tum propter nouitatem aduentus a Domini Apostolici curia, quam ob impotentiam suae facultatis, tunc enim de novo suas subiuerat possessiones," restituere, ut ipse personaliter coram Conventu Cruciferorum Strigon. fatetur, non valens, ius suum in