possesorium Nobilium de Saro eidem cedit. (Nr. 593. et 594.; Literae hoc in negotio expeditae, anno quidem 1305. signantur, sed anno hoc, ut praemissa docent, nec restaurationem Ecclesiae suscipere, nec possessiones suas subire potuit; filii enim Henrici Bani tum nondum depulsi erant; adeoque literas has ad a. 1307., cui iuxta eventuum decursum optime conveniunt, relegamus.
Reliqua magni huius Antistitis acta et merita fuse diplomata producenda enarrant. Dignus omnino avunculi sui successor, qui forti manu et indefessa cura Ecclesiam Hungaricam in perturbato illo rerum statu gubernavit et regno ipso constancia sua ac provida agendi ratione plurimum profuit. Quemadmodum enim avunculus suus Andreae Regi illibata fide adhaesit, eiusque thronum contra machinationes Caroli fulsit, sic Thomas eidem Carolo eadem fide iunctus, eadem virtute illum contra omnes aemulos et inimicos, magnos omnino et multos, fortiter servavit, imo eos, fauces eorum intrepidus adiens et mille se exponens periculis, ad obedientiam tandem feliciter perduxit. Dignus omnino encomiis, quibus eum Carolus Rex, prout olim avunculum Andreas Rex, gratus extollit et merita illius celebrat.[568] In eo tamen avunculo suo infelicior, quod mala, gentem suam obruentia, non tantum praevertere non valuerit, sed maximain partem ipse pati et sustinere, seu, ut Carolus Rex dicit, crucem suam ferre debuerit.[569]
[568] Vide a. 1315. 1. Aug.
[569] Ibidem.