quos forte procreauerit, racione pristine condiccionis possit, uel ualeat molestare; si qui uero molestare eundem Johannem, vel suos heredes atemptarent: memoratus Benedictus tenetur dictum Johannem et suos heredes defendere et expedire proprijs laboribus et expensis, sicut ad hoc se sponte obligauit. In cuius rei testimonium nostras concessimus l(itteras sigilli) nostri munimine roboratas. Datum sexta feria proxima post festum Sancti luce Ewangeliste, Anno domini M°. C°C°C°. sexto.
Sigillum e flavo, rubro et violaceo serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 23. Nr. 14.
607.
1306. 29. Nov. - Thomas Archiepiscopus Strigon. decimam tributi portus Posoniensis et de Csalló ecclesiae Poson. confert.
Uniuersis, presentes inspecturis, Thomas, miseracione Diuina Archiepicopus Strigon., locique eiusdem Comes perpetuus; salutem in eo, qui est omnium uera salus. Si iuxta sentenciam sapientis inter seminandi tempus discernimus et metendi, seminare debemus in terris, quod cum multiplicato fructu recolligere valeamus in celis, facientes de mammona iniquitatis amicos, qui cum defecerimus, in eterna thabernacula nos admittant. Sic enim thezaurisamus nobis thezawros in celo, ubi fures non effodiunt, nec furantur, sic terrena in celestia et transitoria in eterna felici commercio comutamus. Sane ad memoriam reuocantes, quam magnifice, quam nobiliter ecclesia sancti Saluatoris de Posonio fuerit a sue fundacionis inicio, per catholicos Hungarie Reges et principes dotata, diuiciis et libertatibus insignita, sibi utique in presenciarum propter guerrarum discrimina, que in Regno Hungarie proch dolor inualuere diucius, in huiusmodi diuicijs et libertatibus, et per consequens in diuinis officijs notabiliter diminute, paterno affectu conpatimur, et ad releuamen ipsius auxilia libenter exquirimus et solerter consilio cogitamus; nam licet indigentibus uniuersis aperire teneamur uisscera karitatis, eidem tamen ecclesie eo liberalius debemus graciam exhibere, quo ad ipsam maioris deuocionis affectu sumus alligati; pensantes itaque religiose, et ut in dicta ecclesia stipendia, propter que diuine laudis inualescant cantica, cumulentur, nec non pro remedio animarum Lodomerij auunculi nostri, quondam Strigon. Archiepiscopi, bone memorie, nec non Michaelis, similiter Strigon. quondam Archiepiscopi, precedessoris nostri et pro salute anime Nicolai, karissimi fratris nostri, propter paupertatem eciam, qua dicta ecclesia sancti saluatoris ad presens nimium premitur, de consilio et asensu fratrum nostrorum, Capituli Strigon., donamus perpetuo et irreuocabiliter eidem ecclesie sancti Saluatoris