subtus civitatem Budun (Viddin.)"[25] In aliis autem literis a. 1269. uberius ita scribit: "attendentes fidelitatem et servitiorum merita Nicolai et Michaelis, filiorum Nicolai de Gosztun, quae et quas iidem nobis in Bulgaria, coram oculis nostrae Maiestatis, sub vexillo nostro viriliter dimicando, laudabiliter exhibuerunt et quidem et specialius sub vexillo Aegidii, magistri Tavarnicorum nostrorum, diversis casibus fortunae et mortis se exponendo, vsque ad castrum Turnow (Ternova) Bulgaros, hostes nostros et schismaticos devastare, destruere per nostrum mandatum et capere nullatenus formidarunt, sed more leonis rugientis hostium cuneos perturbando, pro felicitate, regno et coronae impendenda, hostes prostrarunt infinitos, vinctosque et captivos nobis quam plures adducendo."[26] Non tamen in omnibus expeditionibus, impeditus turbis domesticis, praesens aderat, sed plures harum Baronum suorum circumspectioni et fortitudini commisit; prout literae eius a. 1270. sequentibus palam reddunt: "Cum olim superstite adhuc karissimo patre nostro Ducatum Transsilvanum teneremus, magister Reynoldus cum honesta et armata familia in exercitu nostro, quem in Greciam simul cum aliis Baronibus nostris miseramus, coram omnibus in ipso insultu, seu devastacione Regni Grecie claruit tamquam miles strenuus, exinde successibus prosperis redeundo. Postmodum etiam quinque vicibus de Bulgaria, scilicet bis cum nostra persona et ter cum aliis Baronibus nostris, per nos in Bulgariam, cum exercitu destinatis, dictus Magister Reynoldus victoriosus laudabilem triumphum, se et suos diuersis fortune casibus exponere non formidans, reportavit."[27]
Num Ladislaus Vajvoda in expeditionibus his cum memoratis Baronibus partem habuerit, diplomata non produnt, sed in bello Graecis illato, ducis munere functus est, ideo de bello hoc quaepiam proferenda censemus.
Belli huius ipse Stephanus a. 1268. sic meminit: "Cum exercitum nostrum in Greciam misissemus, ipse Alexander Banus ante omnes alios, collecta sua multitudine intrepidus aciem Grecorum penetravit et non cum minima effusione sui sanguinis et suorum, victoriam habuit nobis adoptatam."[28] In aliis literis
[25] Cod. dipl. patr. VI. 116.
[26] Fejér Cod. dipl. IV. III. 525.
[27] Fejér 1. c. V. I. 54. et Wenzel Cod. Arp. XII. 12.
[28] Wenzel 1. c. VIII. 196. - Pray pro Graecia Sueciam legendo, e literis his suspicatur "copias per Legatos a Stephano adversus Svecos Lapponum causa (quos unam cum Hungaris origine gentem statuit) missas fuisse." (Dissert. in Annales Vet. Hunnorum Vindobonae 1775. pag. 55.) Hunc sequitur Katona, de Lapponibus tamen silet, haec tantum observando: "Quae causa fuerit missi contra Svecos exercitus, quum nullo coniecturae testimonio firmari possint, diuinare hic nolumus." (Hist. Crit. VI. 491.) Fejér iam pro Svecia Seruiam legit (Cod. dipl. IV. III. 465.) Textum sic corruptum restituit Ladislaus Waltherr, qui literas has Stephani Regis e transsumpto Ludovici I. Regis a. 1365. producit, imo etiam lithographiam eius adiecit, in qua vox Grecia clare apparet (Akad. Évkönyv VI. 430.) Hinc a. 1870. edidit Wenzel 1. c. VIII. 196. - Quanti ergo errores e literis incorrecte editis, enascuntur!